Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De usuraria defuncta, cui serpens nummos in os misit327.

Due sorores, defuncta matre, dimissam inter se diuidebant substantiam. Ex quibus una satis modeste uixit, altera uero portionem suam mox ad usuram dedit. Cumque ex ea collegisset non modicum pondus pecunie, fieri sibi iussit archam firmissimam, usuras suas in illa reponens. Sorori uero, que pauperem et castam ducebat uitam, in nullo compatiens, alienauit se ab illa. Tempore quodam grauissimam incurrens infirmitatem, cum mori timeret, pro sorore misit, illa sperante, quod aliquid acceptura esset ab ea. Cumque uenisset, ait illa usuraria: "Soror, grauiter infirmor; peto, ut non deseras me, sed germanitatis causa michi in necessitatibus meis assistas". Assensit illa, propositum sororis ignorans. Sentiens miserrima mortem se euadere non posse, nacta occasione sorore emissa, ad cistam accessit et, duas ex ea tollens crumenas pecunia plenas, sub omni ueste ad nudum corpus se illis cinxit, sic ad lectum rediens. Cumque reuersa fuisset soror, ait illi: "Unam petitionem a te postulo, soror karissima, quam michi negare non debes". Promittente illa subiecit: "Hoc desidero, hoc peto, ut corpus meum, cum mortua fuero, a nullo permittas nudari, sed in eisdem uestibus, in quibus nunc iaceo, me in sepulchro ponas et sepelias". Quid plura? Moritur misera et, sicut postulauerat, a sorore sepelitur. Dictum est uiro potenti, ad quem uilla pertinebat eadem, quod usuraria talis defuncta esset. Qui mox aduocatum suum misit, ut pecunias dimissas tolleret. Ueniensque in domum eius et a sorore pecunias requirens, simul et clauem de cista, cum illa utrumque se habere negaret, archam securi confringens aperuit, sed nil in ea inuenit. Cumque pecunias a sorore innocente sublatas crederet et illa negaret, tormentis per totam noctem illam affecit. Tunc illa diuinitus inspirata suspicionem habere cepit de supradicta petitione sororis necnon et de pondere corporis. Quod cum recitasset aduocato, mulieri parcens accessit ad sacerdotem, petens sibi licere effodere corpus usurarie. Quod cum ille abnueret, promissione corruptus concessit. Mira res: nudato corpore uiderunt ambo, uidelicet sacerdos et aduocatus, corpus maximo cinctum serpente, qui caput frequenter et festinanter in crumenas mittens in os mulieris proiecit denarios extractos. Quo uiso territi ualde clamauerunt: "Reicitr terram uelociter; dyabolus enim est, qui suum uasciculum punit eique illudit". Reuertensque ad dominum aduocatus, que uiderat illi recitauit. — Hac magister [Iohannes] abbas Sancti Trudonis328 in stationibus suis aperte predicauit, ante paucos annos factum asserens. Si corpus huius mulieris peccatricis datum fuit serpenti, immo dyabolo per serpentem ad illudendum, quantam fuisse putamus penam anime? Reuera intolerabilem.

Quam diligenter obseruet demon calcaneum329, id est finem nostrum, aliquibus ostendam exemplis.

Notes:
  • 327 Daraus ins Uiaticum narrationum Nr. 76 übernommen (s. oben S.8f.). Ferner Herolt, Prompt, exemplorum V.47; Bär, a.a.O., S. 20.
  • 328 Vgl. I 1. II 14.35 (oben S. 18,2. 91,21; unten S. 119,27).
  • 329 vgl. Ps. 55,7
Indexed exemplum: TE004444
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para