Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

Quod sacramentum Trinitatis, similiter et incarnatio Domini necnon et sacramentum altaris ratione nequeant explicari.

Tria sunt sacramenta, in quibus maxime meretur fides Christiana, uidelicet sacramentum Trinitatis, sacramentum Dominice incarnationis et sacramentum corporis et sanguinis Christi. Quia omnis ratio hic deficit, idcirco fides in eis proficit.

Unum Deum credit Iudeus et unum Deum credit Sarracenus, sed amplius credit Christianus; credit enim in una deitate personarum Trinitatem, et hoc prorsus contra rationem. Credit Christianus Filium a Patre genitum, non tamen Patrem fuisse ante Filium: et hoc rationi contrarium. Et cum Filius a Patre eternaliter sit genitus, quin semper ab illo nascatur, non contradicit Christianus; ipse est enim 'splendor' paterne 'glorie et figura substantie eius'230. Nam sicut splendor semper nascitur de igne, sic incessanter Filius de Patre. Quis non miretur lumen de lumine et Deum uerum de Deo uero natum? Non tamen duos dicimus esse deos, sed unum.

Sic ratio prorsus deficit in sacramento incarnationis Filii Dei. Quod uirgo concepit, quod de Spiritu sancto concepit, quod Deum concepit, contra naturam, immo super naturam fuit. Adhuc credis, o Christiane, in Christo persone unitatem et naturarum diuersitatem. Et quid hoc mirabilius? In homine assumpto in ipsa conceptione credis perfectionem anime et corporis, utrumque simul assumpsit perfectus, in qua fuit mox conceptus in corpore, non corporis quantitate, sed membrorum plenitudine, perfectus etiam in anima non solum habitu uirtutum, sed usu. Non hodie sapientior est anima eius quam tempore conceptionis erat. Omnia hac ratione discuti non possunt.

Porro sacramentum corporis et sanguinis Christi ualde est super rationem. Quid mirabilius quam quod per benedictionem sacerdotis panis transit in corpus Christi et uinum in sanguinem Christi, accidentibus ibi manentibus231, teste Augustino232; ista substantia fit illa, id est panis et corpus, uinum et sanguis Christi. Item quod in diuersis locis corpus idem eodem momento conficitur et seruatur, mirabile est ualde.

Ecce! ista sunt, que ratione physica comprehendi non possunt. Quod quia quidam non fide, sed ratione discutere conati sunt, heretici facti sunt. Reliqua uero, que de Christo et in Christo credimus, uidelicet quod miracula fecit, quod resurrexit et in celum ascendit, non multum, inpugnant rationem. Legimus plures sanctorum ante Christi natiuitatem et post miraculis choruscasse, resurrexisse quosdam, nonnullos raptos in celum, etsi non empyreum233, ut Enoch234 et Elyam235. Quare dubitet Christianus de resurrectione tam a Christo quam a prophetis predicta, cum uidemus quod Sarracenus filiolam credat et exspectet? Si de cinere manu figuli uas fit uitreum splendidumque, multo magis omnium Creator de cinere corporis humani corpus gloriosum ualet suscitare.

Hiis igitur non sine causa premissis, ad exempla redeamus. Duo uero de sancta Trinitate premisimus; nunc autem aliqua de uisione uerbi incarnati necnon et sacramento corporis et sanguinis eius subnectamus. Quantum Christo eiusque Genitrici placeat ipsa incarnationis recordatio, subiecto satis declaratur exemplo.

Notes:
  • 230 Hebr. 1,3
  • 231 Dial. mirac. IX, 1: 'manentibus tamen aeeidentibus, colore scilicet, pondere et sapore'. Caesarius lehnt sich hier an Petrus Lombardus an, Sententiarum liber IV, Dist. XII, cap. I, 114 (cura PP. Collegii S. Bonaventurae II 2, Quaracchi 1916, S. 808): 'Si uero quaeritur de accidentibus quae remanent, scilicet de speciebus et sapore et pondere— — '.
  • 232 Vgl. Petrus Lombardus a.a.O. ub. IV, Dist. XI, cap. II, 106f. (a. a. O. II, 106 f.): '— — Et sic asserunt dictum panem transire in corpus Christi. — — Alii uero putauerunt, ibi substantiam panis et uini remanere et ibidem corpus Christi esse et sanguinem, et hac ratione dici, i11am substantiam fieri istam------'. Die dem Hinweis auf Augustin unmittelbar vorhergehenden und nachfolgenden Worte stammen in der mitgeteilten Gestalt schwerlich von Augustin. Vergleichen kann man allenfalls mit dem ersten Teil des Satzes Satze wie Sermo 227 (Migne, Patr. Lat. 38, 1009): 'Panis ille, quem uidetis in altari, sanctificatus per uerbum Dei corpus est Christi. Calix ille, immo quod habet calix sanctificatum per uerbum Dei, sanguis est Christi'. Vgl. u. a. A. Dorner, Augustinus, 1873, S. 263 ff.; K. Adam, Die Eucharistielehre des hl. Augustin (Forschungen zur Christlichen Literatur- und Dogmengeschichte VIII, 1), 1908, S. 62 ff.
  • 233 'empyreum'.
  • 234 Eccli. 44,16
  • 235 4. Reg. 2,11
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para