Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De ciue Susaciense, qui moriens auxilium filie sue implorauit.

In Susacia330 oppido dyocesis Coloniensis ciuis quidam in extremis laborauit. Cumque circa medium noctis ante illius lectum uxor eius sederet, maximus illam horror inuasit; nam in ipsa hora lumen, quod ante ipsum infirmum ardebat, extinctum est. Que cum surgeret et in camera exteriore lumine reaccenso ad maritum rediret, exspirasse illum repperit. Habebat enim filiam sanctimonialem in cenobio sancte Walburgis, quod est extra murum eiusdem ciuitatis331. In ipsa autem hora, qua spiritum reddidit, spiritus, ut putatur, morientis spondam inpellens filie dormientis ualide clamauit: "Filia, adiuua me". Ad quam uocem mox illa euigilans in medio dormitorio lectulum suum positum repperit, non tamen intelligere potuit, quid res portenderet, cum tamen uocem patris plene cognosceret. Nam ex ipsa sponde stridentis motione et uocis clamore nonnulle ex sororibus expergefacte sunt. Quibus cum mane innotesceret mors predicti ciuis, edicebant, sicut satis credibile est, quod anima egressa, inportunitatem malignorum spirituum sustinere non ualens, contra illorum incursus et occursus filia, que sacra uirgo fuit, inplorauit auxilium. Erat enim homo secularis, seculariter uiuens et ideo in hora illa terribili orationibus filie spiritualis plurimum indigens. — Uir uenerabilis Lupertus, prior de Fusenich332, a quo ista que relata sunt didici, tam patrem quam filiam optime nouit.

Quam inportune maligni spiritus morientibus instent, ut eos apud summum iudicem accusent, ex subsequenti exemplo conici potest.

Notes:
  • 330 Soest in Westfalen.
  • 331 Das Augustinerinnenstift St. Walburgis, eine Grundung des Erzbischofs Reinald von Dassel, lag im Norden vor Soest, bis es im 15. Jahrhundert in die Stadt verlegt wurde.
  • 332 Vgl. oben II,2 (S. 77,3).
Indexed exemplum: TE004445
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para