Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De mortuo, qui uiuos sibi detrahentes arguit.

Retulit michi quidam prior de ordine nostro, quod dicturus sum. Quidam, inquit, homo secularis mortuus est et in feretro positus. Circa crepusculum tres ex amicis eius circa feretrum sedentibus non pro eo orare, sed detrahere ceperunt. Ex quibus unus dicebat: "Uere homo iste ualde dolosus erat". Cui alter respondit: "Uerum dicis; quidquid enim loquebatur, mendacium fuit totum". Quibus tertius consentiens et ipse male de eo locutus est. Cumque mortuo uiui detraherent atque iudicarent, ille de feretro se erigens hiis uerbis respondit: "Deus uobis ignoscat, o amici mei, quia ualde male locuti estis uerbum apud summum iudicem Deum". Statimque se reclinans iterum obdormiuit.

Satis credibile est malignos spiritus cum angelis sanctis eadem hora pro anima hominis defuncti disceptasse et testimonium illorum trium contra eum inuocasse. Non ergo bene faciunt, qui mortuis detrahunt, eo quod iustum iudicem habeant Deum et nimis immisericordes accusatores demones. Quam parati et infatigabiles sunt eos, quos ad penas ducunt, tormentare, subsequens lectio declarat.

Indexed exemplum: TE004446
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para