Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De puella, que zonas psalterii furata uultum sancte Marie uidere non potuit.

Puella quedam paruula, circa sex annos etatem habens, psalterium didicit. Die quadam in psalterio alterius puelle zonas pulcras, quibus folia discernantur335, uidens et concupiscens, latenter illas tulit suoque psalterio illas inseruit. Non multo post eadem puella defuncta est. Nocte quadam matri in somnis apparens ait: "Mater mea, dominam meam sanctam Mariam nondum uidere potui propter zonas tales, que in psalterio meo sunt, eo quod furtiue tulerim eas; semper enim ante oculos meos mouentur, aspectum pulcritudinis eius et radios contemplationis mee inpedientes". Mater uero de somnis expergefacta et de filiae uerbis satis mirata mox surrexit, psalterium tulit et zonas considerauit. Consideransque ita esse, ut audierat, ablata restituit et, sicut satis credibile est, per hoc filiam a supradicto inpedimento liberauit.

Purgatorium eiusdem puelle fuit dilatio diuine fruitionis. Nec miremini, si dixerim infantes aliquos transire per purgatorium, cum beatus Gregorius infantem quinquennem esse asserat magnum gehenne filium336. Puella supradicta concupiuit, quod non suum esse sciuit. Propter quod infantes, postquam uenerunt ad tale tempus, in quo aliquid possunt inter bonum et malum discernere, in confessione de peccatis, que illa etas committere solet, ut interrogentur a sacerdote sub typo confessionis, tutum est. Nam confessio oris cum contritione cordis in hora mortis in hiis qui peccauerunt summe necessaria est; ait enim Dominus: 'Qualem te inuenero, talem te iudicabo'337. Sed sicut propheta Dauid dicit: 'Incerta et occulta' sunt iudicia Dei338. Quidam, sicut subsequentia declarabunt exempla, per mortem ad diuinum iudicium properantes per contemptum penitentie et actum malitie efficiuntur multo deteriores quam ante, ut eis adaptari possit illud prophete: 'Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrant in iustitiam tuam. Deleantur de libro uiuentium et cum iustis non scribantur'339. Et cum ipsi exeant condemnati, etiam heredes suos condemnant. Tales sunt predones, usurarii et auari, qui, ut heredes ditare ualeant, penas gehennales intrare non curant. Audite crudele factum.

Notes:
  • 335 Über mittelalterliche Lesezeichen vgl. W. Wattenbach, Das Schriftwesen im Mittelalter3 (1896) S. 396f., der aus einem Wörterbuch anfuhrt: 'Registrum, register uel buch schnur, in proposito est zona uel multitudo zonarum interposita foliis quaternorum, ut scriptura quae quaeritur citius inueniatur et facilius inueniri possit'.
  • 336 Gregor d. Gr., Dialog. IV, 19 (ed. U. Moricca, Fonti per la storia d'Italia, 1924, S. 257): 'nam quidam uir — — filium habuit annorum, sicut arbitror, quinque — — qui, paruuli animam neglegens, non paruulum peccatorem gehennae ignibus nutrissit'.
  • 337 vgl. Ezech. 7,3
  • 338 vgl. Ps. 50,8
  • 339 Ps. 68,28—29
Indexed exemplum: TE004448
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para