Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De occiso in Hollandia, qui inimicis ignoscens in paradisum receptus est343.

Sicut retulisse me memini in Omeliis dominicalibus, uix anni tres344 elapsi sunt, quod casus iste contigit in Hollandia. Tres germani, uiri admodum honesti, ex improuiso inimicis suis occurrerunt. Ex quibus duo mox occisi sunt, tertius uero usque ad mortem deductus est. Qui cum illis abeuntibus adhuc spiraret, uenit sacerdos, locutus est ille et confessus. Cui cum diceret sacerdos: "Dimitte occisoribus tuis, ut Deus, qui dicit: 'Dimittito, et dimittemini'345, dimittat tibi peccata tua", respondit ille: "Quomodo potero hoc facere? En, ut uides, duos fratres meos iuxta me occisos intueor, me autem usque ad mortem uulnerauerunt". Illo cum instantia suadente, iterum respondit: "Si mortuus fuero, Deus illis dimittat; si uero conualuero, ego uindicabo". Cui sacerdos: "Deus precepit, ut de corde dimittatur", et adiecit: "Ego tibi dico in ueritate que Deus est: si non dimiseris eis, mox ut exspiraueris, ibis in gehennam; si uero dimiseris illis propter Deum, faciens de necessitate uirtutem, Deus tibi dimittet omnia peccata tua et heres eris is uite eterne". Ad quod uerbum homo compunctus ait: "Ego de corde illis dimitto, et si Dominus concesserit michi uitam, ego omnes consanguineos et amicos, ne uindicent, quantum potero, sine simulatione inducam". Sicque post paululum defunctus est. In ipsa hora mortis de Castro uicino magna claritas super corpus eius uisa est. Et ecce! post horam anima ad corpus reuertente, cepit loqui homo ad circumstantes et testificari, quam salubre sit ignoscere inimicis. "Deputatus", inquit, "eram penis infernalibus; sed quia meis occisoribus dimisi ex corde culpam, cum tamen me uindicare non possem, Christus citius me recipiet in eternam quietem; idcirco enim redire permissus sum, ut ista uobis intimarem. Et ut sciatis uera esse, que dixi, ecce! mox morior et paradisi portas ingredior". Quod et factum est. — Hac michi relata sunt a magistro Iohanne, abbate Sancti Trudonis346 , qui eodem tempore crucem in partibus illis predicauit.

Quia iam satis probatum est tam sententiis quam exemplis, quam sit periculosum iniurias uindicare siue in corde seruare rancorem, et quam utile sit etiam propter Christum utrimque dimittere, studeat unusquisque uestrum non solum fratri, sed omni homini in se peccanti dimittere, ut coram superno iudice de peccatis suis rationem positurus dicere possit: "Ecce, Domine, impleui, quod iussisti; redde nunc, quod promisisti: dimisi, dimitte". Ecce! fratres, in nomine isto Deus ostendit misericordiam suam, in femina supradicta347 iustitiam. Quibus uult, miseretur et, quos uult, iudicat348. Referam et aliud diuine bonitatis indicium.

Notes:
  • 343 Quelle sind die Sonntagshomilien, Band I, 163 Nr. 243. Auch bei Herbert, Cat. of romances III, 587, 72. Eine ältere Fassung mit dem Zuge, daß das Christusbild in der Grabeskirche zu Jerusalem sich vor dem neigt, der den Vatermord verzieh, s. in Band I, 143 Nr.197 (mit Literatur) und unten im Anhang S. 132 Nr. 4 (II, 35 bei Meister).
  • 344 'Nondum annus dimidius elapsus est' die Homilien.
  • 345 Luc. 6,37
  • 346 S. oben S. 18 Anm. 1.
  • 347 Oben II,34 (S. 117 f.).
  • 348 vgl. Rom. 9,18
Indexed exemplum: TE004450
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para