Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De nobili ui rode Hengebach, cuius uite quindecim anni superadditi sunt349.

In Hengebach350 uir quidam nobilis erat, cuius adhuc quidam in corpore superstites meminisse dicuntur. Hic quodam tempore grauiter infirmatus usque ad extrema deductus est. Cumque desperatus iaceret et agonizaret, germana eius, femina religiosa, pro salute anime eius sollicita capellam que in castro erat intrauit, cum lacrimis et contritione cordis Deo pro illo supplicans. Et ecce! illa orante, reuerenda quedam persona in spiritu agonizanti apparens ait: "Propter orationem sororis tue distulit te Dominus, et ecce! quindecim anni uite tue adiciuntur351. Et ecce, ut scias uerum esse, quod dico, capillos tuos manu mea precido". Solebant tum temporis milites capillos mittere. Reuertente sorore, cum sciscitaretur a fratre, quomodo haberet, respondit ille: "Melius quam habuerim; nam propter orationes tuas et lacrimas additi sunt michi quindecim anni". Et retulit ei uisionem per ordinem et adiecit: "Ut autem uerbis meis credas, capillos meos in fenestra quere et inuenies". Quod cum factum fuisset, illa mirata expauit, sciens infirmum tempore orationis sue fuisse solum et fenestram satis ab eo remotam. Qui ab eadem hora sensim tamen conualescens, cum iam expleti fuissent quatuordecim anni, ait sorori sue: "Soror, adhuc superest annus unus de indulto michi tempore: dignum est, ut eundem saltem in diuino seruitio expendam". Qui mox pro Christi nomine crucem suscipiens, mare transiuit et, sicut ei dictum fuerat, eodem anno peregre finiuit. — Quod de rege Ezechia legimus, in nomine isto completum est. Hac michi relata sunt a quodam priore ordinis nostri, uiro religioso, qui rem sic gestam, ut dictum est, ueraciter asseruit.

Notes:
  • 349 Aufgenommen in das Uiaticum narrationum Nr.57; s. oben S. 8 f.
  • 350 Heimbach (Kreis Schleiden) südlich von Nideggen an der Rur (Roer). Über die Burg s. E. Wackenroder, Die Kunstdenkmaeler der Rheinprovinz XI, 2 (Kreis Schieiden), 1932, S. 169 ff. (uber die Burgkapelle S. 161 und 180).
  • 351 Vorbild ist offenbar die ebenfalls von einem Zeichen begleitete Verlängerung des Lebens von König Ezechias um 15 Jahre (4. Reg. 20,1 ff.; Is. 38,1 ff.), auf die von Caesarius zum Schlüsse auch hingewiesen wird.
Indexed exemplum: TE004451
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para