Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De inclusa de Polege.

In Polega uilla355 dyocesis Treuerensis reclusa quedam nuper defuncta est, femina sancta ac Deo deuota. Hac cum esset uirtutibus plena, sic corpus suum affligere studuit, acsi multa commisisset flagitia; nam circulo ferreo uentrem suum cinxerat, similiter et brachium. In quo carne supercrescente ferrum, tumore in saniem uerso, uermibus ex eo scaturrientibus, tantus ex eo fetor exalabat, ut coram fenestra cum illa loquentes fetoris ipsius magnitudinem sustinere non possent. Habebat enim sororem carnalem, que ei frequenter ministrabat. Hac fetorem sentiens et unde esset prorsus ignorans, cum cottidie instaret, ut sibi causam diceret, illa tandem eius inportunitate uieta, accepta tamen prius cautione, ne cui diceret, quoad uiueret, brachium ostendit. Quo uiso illa flens et eiulans exclamauit: "Heu, heu! soror mea, quid est, quod fecisti? Interfecisti enim temet ipsam". Tollens tamen tunicam eius putredine et fetore plenam, abiit mundare illam. Eadem nocte beatus confessor Nicolaus356 uisibiliter illi apparuit. Que cum sciscitaretur ab illo, quisnam esset, respondit: "Ego sum amicus tuus Nicolaus episcopus" et adiecit: "Caue, filia, ne aliquid tale amplius committas, quia opera indiscreta Deo minus placent". Qui mox manu brachium eius tangens benedixit. Ad cuius tactum eadem hora circulus ferreus crepuit et brachium sanatum est. Mane sorore reuertente, cum intellexisset, quod factum fuerat, supra modum expauit, dicens: "Benedictus Deus, qui facit mirabilia solus"357. Hac diem mortis sue Henrico tunc sacerdoti, modo monacho in Loco Sanctae Mariae358, a quo ista didici, predicens in ecclesia sepulta est. De cuius corpore mortuo tam miri odoris flagrantia egressa est, ut uniuersa aromata superaret.

Occurrit hic quoddam memorie de duabus inclusis, quod silentio preterire non debeo.

Notes:
  • 355 Polch südöstlich von Mayen oder das südlich davon über dem Tal des Eltzbaches gelegene Pillig, beide im Kreise Mayen, entsprechen der von Caesarius gegebenen Namensform; vgl. Fabricius, Erläuterungen VII, 1 (1923/30), S. 153 ff. und 183 ff. Auch der Dial. mirac. VII, 29 hat 'Polege uilla diocesis Treuerensis' zum Schauplatz; der dortige Pfarrer will 'quandam uisitare inclusam, iuxta ecclesiam solitariam habitantem'. Vielleicht spricht die Erwähnung der Klausnerin für Pillig, wo es 1589 eine Flur 'uf der Clausen' gab (Fabricius a. a. O. S. 155).
  • 356 Der im Abendland namentlich seit dem späteren 11. Jahrhundert gefeierte Bischof von Myra.
  • 357 Ps. 71,18
  • 358 S. oben S. 37 Anm. 3.
Indexed exemplum: TE004453
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para