Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De inclusa, quam dyabolus mirabiliter per bufonem terruit.

Alia quedam inclusa mirabiliter satis temptata est. Pene per annum sic fuit in cellula sua, ut, quotiens prostrata oraret, ei uideretur, quod bufo casurus esset de tecto ante faciem suam. Mira res: quod timuit, tandem euenit ei. Die quodam, cum in oratione iaceret, cum magno strepitu de tabulatu superiori bufo ante os eius cadens in fugam illam conuertit. Puto timorem illum, simul et uermem ex opere dyabolico, qui sanctam feminam de cellula eadem fugare conatus est. Quod tamen eidem in bonum cessit. Nam in domo quadam ordinis Cysterciensis sanctimonialis effecta uitam elegit communem, sciens scriptum: 'Ue soli, quia, cum ceciderit, non habet subleuantem se'361.

Occurrit nunc memorie alterius cuiusdam mulieris temptatio satis mirabilis, a qua gratia Dei cooperante mirabiliter liberata est.

Notes:
  • 361 Eccles. 4,10
Indexed exemplum: TE004455
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para