Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De muliere, que se ipsam suspende re uoluit et ab eadem temptatio eliberata est, cum idem suspendium pro peccatis iniungeretur.

Humani generis inimicus dyabolus, cuius omne studium est, qualiter homines factos ad ymaginem et similitudinem Dei decipiat et deceptos non solum in anima, sed et in corpore perdat, Dei permissione, qui nil horum que fecit odit, feminam quandam honestam periculosissima temptatione pulsare cepit. Cumque in partu esset et prolem edidisset, immisit cordi eius, ut se suspenderet. Que cum iam de salute desperata anxia cogitaret, qualiter adimpleret, quod mente conceperat, nutu Dei factum est, ut monachus quidam, ante conuersionem ei familiaris, in eius hospitium diuerteret. In cuius aduentu mulier gauisa nimis, sola soli post uerba salutationis sic locuta est: "Domine, ualidas et periculosas patior temptationes, et non uidetur michi, quod diem purificationis mee exspectare debeam, quin me ipsam interficiam". Quod monachus audiens et expauescens respondit illi: "Quid est, quod loqueris? Signa te: inmissiones dyabolice sunt. Si parricida in te ipsa fueris, et presenti uita et futura priuaberis penisque eternis subiacebis;i n nulla enim re Deus plus ab homine offenditur quam si ex desperatione se ipsum interficiat. Hoc peccatum est, sicut didici, in Spiritu sancto, quod neque in presenti neque in futuro seculo remittetur". Cui cum illa obstinatius responderet: "Aliter esse non potest", ait monachus: "Peto unum saltem, ut duarum ebdomadarum indutias michi des, ita ut michi certissime promittas, quod malum tibi non inferas”. Quod cum promisisset, monachus abiens pro illa orauit, in quantum potuit. Cumque penultima dies datarum indutiarum adesset, uir Dei sollicitus, quid ageret, persona tacita, que a femina audierat, recitauit abbati suo. Cuius miserie ille compassus ait monacho: "Uade celerius, ne absentia tua illi fiat in ruinam". Et quia idem monachus laycus erat, petiuit ab abbate licentiam, ut ei liceret in tanta necessitate mulieris audire confessionem, eo quod sacerdoti siue alicui hominum eandem confiteri renueret temptationem362. Et annuit abbas; sciebat enim monachus opus dyaboli medicina confessionis maxime posse dissolui.

Preterea, sicut ipse michi recitauit, uenerat in mentem eius quoddam, quod audierat, per quod sperauit illam a temptatione maligna posse reuocari. Dictum ei fuerat de quodam heremita, qui, quotienscumque ex debito psallere uel orare debebat, mox dormire cepit. Quod cum sepius confessus fuisset cuidam uiro sancto atque discreto et neque monitis neque minis siue per aliquam penitentiam ab hoc uitio corrigi posset, considerans confessor huiusmodi dormitionem opus esse dyaboli et hominis mentem naturaliter niti in uetitum363, iniunxit ei, ut tempore psalmorum et orationis pro penitentia et pro peccatis suis dormiret. Mira res: ab illa hora, qua huiusmodi preceptum accepit, nec dormitare neque dormire in oratione potuit et temptatio dyaboli quieuit364.

Cumque monachus, accepta licentia, ad feminam iturus esset, eius equus de stabulo eductus sic claudicare cepit, ut uno pede terram tangere nequiret. Erat autem officio celerarius. Cui cum abbas diceret: "Ascende alium equum et festina", respondit ille: "Scio pro certo hoc inpedimentum esse a dyabolo, et quantum in me est, in alio equo non ibo. Si uoluntas Dei est, ut mulier hac per meum ministerium liberetur a temptatione sua, credo quod Deus restituet michi equum ab inimico lesum". Quo dicio equus mox sanatus est. Quem ipse letus ascendens, ad domum uenit mulieris. Et ut Deus ostenderet hoc casu non fuisse gestum, mox ut monachus domum intrauit, equus ut prius claudicare cepit.

Cumque a femina requisisset, quomodo haberet, respondit: "Male, in nihil aliud superest, nisi ut interficiam me". Tunc ille: "Ex quo fixum est in animo tuo, ut te interficias, consulo tibi, ut prius confessionem tuam facias". Quam cum fecisset pure satis ac plene, — erat enim mulier bona et casta — ait illi monachus: "Quanam morte uis interire?" Respondit: ,"Suspendio". Et ille: "Nunc mortem eandem iniungo tibi in remissionem omnium peccatorum tuorum atque parentum tuorum, ut per penam presentem penam euadas eternam". Respondente illa: "Et ego libens illam excipio", subiunxit monachus: "Sed ego te suspendam; tolerabilius est enim, ut manibus meis quam tuis interficiaris". Mox extracto fune capistri sui, quem sub ueste absconderat, collo eius alligauit alteramque partem trabi iniectam trahere cepit. Cernens dyabolus mulieris obedientiam et quod pro peccatis suis eandem susciperet penam, recessit ab ea. Et ecce! mox illa clamare cepit: "Parce, parce, mori nolo". Simulante illo furorem et clamante: ,,Non sic erit, sed, sicut petisti, fiet tibi", illa uociferare cepit et dicere: "Domine, sine me uiuere; uoluntas enim mea mutata est. Numquam aliquid tale de cetero in cor meum ascendet"365. Et data fide deposuit eam. Sicque, gratia Dei cooperante, per industriam hominis illiterati mulier a periculo temptationis liberata est. Postea liberos genuit et ab illa hora usque ad hodiernum diem fatetur se nil tale passam.

Quosdam Deus misericors tempore temptationis conseruat et ab illa liberat, alios iusto suo iudicio cadere sinit et flagellat. Ecce! exemplum.

Notes:
  • 362 Zur Laienbeichte vgl. Koeniger, Die Beicht nach Cäsarius von Heisterbach S. 71 ff.
  • 363 Ovid, Amores 111,4,17: 'Nitimur in uetitum semper cupimusque negata'.
  • 364 Eine ähnliche Erzählung bei Herbert, Cat. of romances III, 657, 148.
  • 365 vgl. 1. Cor.2,9
Indexed exemplum: TE004456
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para