Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum
INCIPIT SECUNDUS LIBER.
De homine inuisibiliter colaphizato, cum ymagini eius non inclinaret.
Retulit michi idem Wigerus238 quoddam memoria dignum, huic miraculo contrarium. Cum quidam ante ymaginem Dei Genitricis transiret nec inclinaret, colaphizatus est tam ualide inuisibiliter, ut, qui inclinare noluit ex deuotione, caput cum collo deponeret ex necessitate.
Unde ex hiis que dicta sunt satis probatur, quantum Deo placeat, si sacris ymaginibus, immo sanctis quorum sunt honor et reuerentia exhibeatur, uel quantum offendatur, si paruipendatur, cum apud Deum plurimum ualeant merita et orationes sanctorum triumphantium, maxime tamen beate uirginis Marie Genitricis filii eius, domini ac saluatoris nostri Ihesu Christi.
Quantum ex memoria et honore nominis eius ac seruitio ei inpenso boni proueniat fidelibus, quibusdam exemplis explicabimus.
- 238 Vgl. oben Z. 1.