Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De milite interfecto, qui propter ieiunium quarte ferie per sanctam Mariam saluatus est.

Inter duos nobiles prouincie Coloniensis tam crudelis exstitit discordia, ut, si a parte aduersa miles siue seruus caperetur, mox rotali pena plecteretur. Accidit, ut in obsidione cuiusdam castri miles quidam captus, toto corpore confracto, in rota positus exspiraret. In ipsa hora mortis eius obsessa quedam, a loco illo satis remota, liberata est. Post dies paucos, cum rursum illa uexaretur ut prius, interrogatus dyabolus, ubi per dies illos quies eius esset uel unde ueniret, respondit: "In morte predonis illius eram cum sociis meis innumerabilibus", militem nomine designans. "Et quid", inquiunt, "ibi fecistis?" Respondit: "Animam eius uenimus tollere, eo quod homo sceleratus esset et propter malitiam suam occisus". Et illi: "Numquid abstulistis eam?" Ad quod iterum cum gemitu respondit: "Heu! non". "Quare?" "Quia mater Altissimi succurrens subtraxit illam nobis". Cui cum dicerent: "Et quod et quale erat militis meritum, ut tantum ab ea consequeretur beneficium?" respondit iterum: "Omnibus quartis feriis in eius honore erat consuetus ieiunare. Nam et in ipsa die, qua captus est et punitus, ieiunauit" Et edificati sunt audientes maxime, cum eis mors militis innotuit.

Poterit hic quis scandalizari et dicere: "Cum opera extra caritatem facta meritoria non sint, quomodo beate Uirgini potuit placere, qui in mortali fuit?" Ad quod dicitur, quod per opera huiusmodi peccator gratie habilitatur. Miles iste, etsi non ante, in hora tamen mortis meritis et orationibus Dei Genitricis contritus est et saluatus. Idem sentio de milite supradicto, qui nomen eius honorauit in uirgine246. Sepe peccatoribus honor, quem sanctis exibent, causa salutis est et non solum animarum, sed et corporum. Ecce! exemplum.

Notes:
  • 246 Siehe das vorhergehende Kapitel (S. 82 f.).
Indexed exemplum: TE004423
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para