Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

Epistola

Epistolaa1 a2 Cesarii in actus et martirium beati Engelberti Coloniensis archiepiscopi.

Reuerendo domino suo Henricoa3 , sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopoa4 , frater Cesarius, numero non merito monachus in Ualle Sancti Petria5 a6 , cum deuotis orationibus paratam ad obsequia uoluntatem.

Excellencie uestre precepto obediens uitam, actus, passionem et miracula beate a7 memorie domini Engelbertia8 predecessoris uestri, non quomodo debui, sed quomodo potui, scripto commendaui, hoc optans, hoc orans, ut Deo eiusque martiri esse possint accepta, uobis et ecclesie uestre grata posterisque necessaria. Considerans materie dignitatem non sine timore ad iniuncta obediui, tum propter sciencie insufficienciam, tum propter linguas detrahencium. Sciens enim scriptum: Quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus a9 ydolatrie nolle acquiescere, malui minus digne scribendo confusionem sustinere quam non obedire.s10 Quod si alii uiri litterati, quorum in dyocesi uestra copia esse dinoscitur, post me scripserint excellencius, non illis inuideoa11 , immo gloriea12 martiris congaudeo. Non a13 mee professionis est, eciam si sciencia adesset, in historia simplici uerborum falerasa14 querere et floribus rethoricis sentencias a15 purpurare. Hoc non monachorum, sed phylosophorum est, qui magis ad ostentacionem sciencie quam ad edificacionem morum loquuntur, secundum quod quidam ait: " Purpureus late qui splendeat unus et alter Assuitura16 pannus. s17 "

Unde oratorie iocunditatis dulcedinem et persuasibilisa18 eloquii uenustatem minus utilem contempnens, beati martiris actus et mortem simplici stiloa19 prosecutus suma20 , in textus defloracione magis diuine scripture testimoniis quam dictis utens phylosophicis. Uestrum est, cui Dominus scienciam contulit, apponere limam correctionis, ita ut uestro iudicio superflua resecentur, neglecta suppleantur, mutanda mutentur. Quapropter supplico beatitudini uestre, ut que uestra iussione, non mea presumptione, per ministerium meum ad laudem martiris conscripta sunt, nisi iure reprobari debeant, quod absit, benedictione uestra roborentur, auctoritate perpetuentur.

Explicit epistolaa21 .

Notes:
  • a1 (Deest in 1a**, 2b2.)
  • a2 (Epistola ... archiepiscopi) Incipit prohemium Cesarii monachi ad domnum Henricum Coloniensem archiepiscopum de uita et passione beati Engelberti predecessoris sui 2ab1.
  • a3 Henric 2a.
  • a4 1225 – 1238.
  • a5 in Heyst. add. al. m. in marg. 1a.
  • a6 Abbatia est ordinis Cisterciensis in antiquo ducatu Montensi seu Bergensi condita, in amoeno loco Septimontii haud procul ab urbe Bonna. Dicta est etiam Sanctus Petrus de Ualle, Mons Sancti Petri, Sanctus Petrus de Monte, uulg. Heisterbach. Nomen autem illi fuisse Uallis Sancti Petri de Speculo mirus est error a saeculo XVII (I. A. Coppenstein, Fasciculus moralitatis ..., Coloniae, 1615, in capite) ad haec tempora productus (cf. u. gr. A. Kaufmann, Caesarius uon Heisterbach, 2te Aufl., Cöln, 1862, p. 7; L. Janauschek, Originum Cisterciensium t. I, Uindobonae, 1877, p. 189; A. E. Schönbach, Ueber Caesarius uon Heisterbach, I, in Sitzungsberichte der philos.-hist. Classe der kais. Akademie der Wissenschaften, t. CXLIV, Wien, 1902, IX, p. 5); qui ortus est ex perperam intellecta inscriptione epistulae catalogicae, quae dicitur, Caesarii. In qua non, ut Coppenstein et Schönbach: frater Caesarius ... monachus in Ualle Sancti Petri de Speculo, scripturae diuinae ..., sed ita interpungendum est: monachus in Ualle Sancti Petri, de speculo scripturae diuinae ad lectionem libri uitae feliciter peruenire.
  • a7 litem et 2a.
  • a8 Engilberti 2a.
  • a9 zelus 2b1.
  • s10 I Reg. 15, 23.
  • a11 inuidio 2a.
  • a12 gloria 2b1.
  • a13 enim add. 2ab1.
  • a14 phaleras 2b1.
  • a15 sententiis 2ab1.
  • a16 assumitur 2b1 ante corr.
  • s17 Horat. II Epist. 3, 15, 16.
  • a18 persuabilis 1a ante corr.
  • a19 (si. st.) st. si. 2ab1.
  • a20 est sum 2a.
  • a21 (E. e.) E. prologus 2a; om. 2b1.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para