Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER I (2)

De nobilitate et pulchritudine corporisa47 eius, et quod ab infancia stipendiis ecclesiasticis oneratus sit et honoratusa48 .

Uidetur sancto Engelberto congruere quod per Salomonem dicitur in persona Ecclesie: Leua eius, id est Christi, sub capite meo et dextera a49 illius amplexabitur me.s50 Ad leuam sponsi pertinent bona corporalia et terrena, ad dexterama51 uero bona spiritualia atque celestia. Bona corporalia sunt generis et morum nobilitas, ualitudo corporis et pulchritudo. Bona dexterea52 sancte a53 uirtutes sunta54 , quibus in presenti anima illuminatur, et uita eterna, que uirtutibus promeretur. Utraque bona, dexterea55 scilicet et sinistre, Salomon alibi exponit, cum dicit: Longitudo dierum in dextera a56 eius, diuicie autem et gloria in sinistra illius a57 .s58 Sanctusa59 Engelbertus, quam diu uixit, gloria et diuicie in domo illius fuerunt; cuius iusticia, quam per passionem meruit, permanet in seculum seculi.s60 Quama61 copiose in presenti bonis sinistre sustentatus sit et in illis quieuerit, paucis explicabo. Que enim in tempore geruntur, cuma62 tempore uoluuntur et, nisi scripto perpetuentur, cicius ab hominum memoria delentur. Erat autem uir nobilis ualde et spectabilis genere, filius Engelberti comitis de Montea63 , cuius patrui fuere Fridericusa64 et Bruno archipresules Colonienses; Adolfus uero, qui Brunoni in episcopatu successit, patrui eius filius fuit. Mater eius filia erat comitis Gelrensisa65 , uiri diuitis atque potentis. Theodericusa66 episcopus Monasteriensis et Engelbertus Osenburgensis electus nepotes patrui eius extitere a67 . Ecce de tam nobili ac insigni prosapia martyr noster carnis duxit originem. Nec degenerauit moribus, quia ab ineunte etate puer erat prudensa68 et amabilis, secundum nominis sui participium gerensa69 uultuma70 angelicum, tractabilis, -[f° 646]- liberalis, humilis satis et graciosus ualde. Annos pueriles transcendensa71 et in adolescentem proficiens, ita se omnibus conformare studuita72 ut clericisa73 clericum et militibus sea74 militem exhiberet. Erat eciam in eadema75 etatea76 tante pulchritudinis ut in omni clero nec in laicis quidem uira77 pulchrior inueniria78 posset. Aspectu decorus, statura procerus, uiribus robustus, ita ut speciali quodam priuilegio mater natura tante speciei congaudere et in illo quasi in speculo resultare uideretur. Huiusmodi diuiciis nature, uta79 ita dixerim, accesserunt diuicie fortune. Nam cum adhuc puerulus studeret in scolisa80 , sic stipendiis ecclesiasticisa81 oneratus est et honoratus, ecclesiis uideliceta82 , prebendis et preposituris a83 , ut magis dignitates et diuicie eum uenaria84 quam ipse illas uiderentur. Non opera iusticie hec neque salutis diuiciea85 , sed reciaa86 demoniorum, instrumenta et laquei peccatorum, quos ipse euadere non potuit. Nam mundane glorie deditus totus illis multipliciter est irretitus. Sed electis, teste beato Paulo apostolo, omnia cooperantur in bonum.s87 Hec idcirco commemoro ut cognoscat lector de quali uiro martirem sibi elegerita88 Dominus, de uase ire faciens uas glorie.s89 De scolis emancipatusa90 in prepositum maiorem est electus, cuma91 multis laboribus et expensis eandem optinens dignitatema92 . Electus est deinde in episcopum Monasteriensem a93 , sed eundem episcopatum suscipere non -[f° 647]- acquieuita94 , adolescencie sue forte pertimescensa95 .

Notes:
  • a47 (et p. c.) om. 2b1.
  • a48 (o. s. et h.) h. est 2b1.
  • a49 dextra 2a.
  • s50 Cant. 2, 6.
  • a51 ita et 2a.
  • a52 dextre 2a.
  • a53 sunt 2a; om. 2b1.
  • a54 om. 2a.
  • a55 dextre 2a.
  • a56 ita et 2a.
  • a57 eius 2a.
  • s58 Prou. 3, 16.
  • a59 autem add. 2b1.
  • s60 Ps. 111, 3.
  • a61 quoniam 2b1.
  • a62 in 2a.
  • a63 † 1189. Cf. Chronica regia Coloniensis cont., ad h. a. (ed. Waitz, p. 144 – 45).
  • a64 Fredericus 2ab1 et sic deinceps.
  • a65 Heinrici. Cf. Chronica Albrici Trium Fontium ad an. 1216 (MG., Scr. t. XXIII, p. 904): Mater huius archiepiscopi fuit soror comitis (Ottonis) de Gellera. Mulieri illi nomen Margaritae fuisse docuit Gelenius, p. 9; quem reliqui secuti sunt. Nullum nomen tradit Wilhelmus de Berchen, De nobili principatu Gelrie (ed. Sloet, p. 32).
  • a66 Theodricus 2b1 et sic deinceps.
  • a67 Operae pretium nos facturos censuimus, si hic stemma subiunxerimus, quo et haec et alia quaedam quae in historia S. Engelberti tanguntur, quasi sub oculos ponerentur. In quod ea nomina recepimus quae uidebantur ad rem nostram magis pertinere; alia (u. gr. ceterorum filiorum Adolfi II), utpote hic superuacanea, omisimus; alia (id est filiorum Arnoldi de Altena: natu maximi Eberhardi II et natu minimorum Godefridi, Willelmi, Adolfi) propter paginae angustias remouere coacti sumus. Qui plura uoluerit, adeat non iam stemma a I. Ficker in fine libri sui editum, sed illa quae nouis curis composuit u. cl. Th. Ilgen, Die ältesten Grafen uon Berg, in Zeitschrift des Bergischen Geschichtsuereins, t. XXXVI (1903), p. 48 – 53. Engelbertum nostrum, licet fratre suo Adolfo natu minorem, primo tamen loco nominauimus, quo facilius coniungerentur nomina Irmengardis et Heinrici coniugum.
  • a68 (e. p.) p. e. 2ab1.
  • a69 om. 1a.
  • a70 habens add. al. m. sup. lin. 1a.
  • a71 Anno 1185 natum esse Engelbertum affirmat Gelenius, p. 9, nullo testimonio allato. Ostendit autem Ficker, p. 212 – 213, reapse neque multo antea, neque multo post id contigisse.
  • a72 staduit 2a.
  • a73 se add. 2ab1.
  • a74 om. 2ab1
  • a75 (in e.) linea deletum in 1a.
  • a76 om. 1a.
  • a77 illo add. 2ab1.
  • a78 inuenire 1a; non add. 2ab1.
  • a79 (ut i. dix. a. diu.) a. diu. ut i. dix. 2ab1.
  • a80 Utique in schola maioris ecclesiae Coloniensis, in quam puer nobilis inter iuniores canonicos seu domicellos, quos dicunt, receptus esse credendus est.
  • a81 (s. e.) e. s. 2a.
  • a82 scilicet 2a.
  • a83 Iam anno 1198 factus erat praepositus Sancti Georgii Coloniensis (cf. Knipping, Regesten, t. II, nn. 1535, 1548) atque ita puer annorum uix quattuordecim inter priores ciuitatis numerabatur. Postea factus est non solum praepositus maioris ecclesiae (uid. infra), sed etiam praepositus Sancti Seuerini Coloniensis (cf. Knipping, Regesten, t. III, nn. 81, 156) post an. 1205 (cf. ibid., n. 7), praepositus Dauentriensis et Zutphaniensis (cf. L. A. J. W. Sloet, Oorkondenboek der graafschappen Gelre Zutfen, 1872, p. 411, n. 402), post an. 1213 praepositus Sanctae Mariae Aquensis (cf. Knipping, t. III, nn. 138, 187, 191); alias praebendas uel praeposituras procul dubio nactus est, de quibus monumenta non habemus.
  • a84 uenerari 2ab1.
  • a85 (s. d.) d. s. 2a.
  • a86 rethia 2a, retia 2b1.
  • s87 Rom. 8, 28.
  • a88 elegit 2b1.
  • s89 Cf. Rom. 9, 22, 23.
  • a90 Quod in schola maioris ecclesiae Coloniensis saltem saec. XVI atque, ut uidetur, etiam antea, completo anno 14 (cf. Ficker, p. 213, ad 1m) uel potius anno 15 (cf. ibid., p. 361) fieri poterat. Ipso tempore, quando iam praepositus Sancti Georgii erat, nondum uero praepositus maioris ecclesiae, iudex designatus est ab Innocentio III papa ut cum consobrino suo Adolfo episcopo et Gerlaco decano Xantensi causam electionis Gertrudis et Gudae monialium, in abbatissas monasterii Gerreshemensis in discordia electarum, cognosceret. Etsi Gertrudis, quae a prioribus iudicibus legitima abbatissa renuntiata erat, illos alteros recusauerat, — et contra Engelbertum quidem iure causabatur illum adhuc constitutum in aetate minori nondum esse idoneum ad iudicium proferendum, — sententiam tamen pro Guda dixerunt. Uerum, intercedente appellatione ad summum pontificem, causam tandem Gertrudis uicit. Cf. epistulas Innocentii III, P. L., t. CCXV, col. 940 – 43, 1044 – 48; Potthast, Regesta, nn. 1083, 1271, 1709; Knipping, Regesta, t. II, n. 1575.
  • a91 (cum ... dignitatem) om. 2ab1.
  • a92 Anno 1199. Uid. supra, p. 629 – 30, num. 18 – 20.
  • a93 Postquam die 8 iunii 1203 uita functus erat episcopus Hermannus. Litteris Innocentii III papae, 28 maii 1204 datis (Potthast, n. 2223), docemur ab aliis canonicis Monasteriensibus electum esse Ottonem Bremensem praepositum, ab aliis Fridericum praepositum Claholtensem, neque de Engelberto sermo est, quem a quoquam esse expetitum, ne dicam electum, solus Caesarius tradit. Fieri tamen potuit ut, antequam ad hanc geminam electionem uenirent, quidam Engelberto sedem Monasteriensem pollicerentur.
  • a94 aquieuit 1a ante corr.
  • a95 Illi coniecturae, quam cunctanter profert Caesarius, alteram addidit Ficker (p. 34) eamque ueri minime dissimilem: cum hoc tempore raro atque aegre episcopis ab una ad aliam sedem transire liceret, noluisse Engelbertum aditum sibi ad Coloniensem ecclesiam praecludere.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para