Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER I (3)

De discordia episcopatus Coloniensisa96 temporibus Philippi, Ottonis, Frederici regum.

Circa idem tempus domnus Adolfusa97 Coloniensis archiepiscopus prauis consiliariis seductus, insuper multa pecunia corruptus, ab Ottone, filio Henrici ducis Saxonie, quem ipse ex consensu domni Innocencii pape ex comite Pictauie Romanorum regem creauerat et Aquisgrani coronauerata98 , rupto iureiurando, recessit et aduersarium eius Philippum ducem Sueuie, filium Friderici imperatoris, eligens in sede regia consecrauita99 . Propter quod in ciuitate propria, Colonia scilicet, ex mandato iam dicti Innocencii a iudicibus ad hoc delegatis citatus, excommunicatusa100 et depositus esta101 . Excommunicati sunt cum eo uniuersia102 pene nobiles terre eo quod ei adhererent et Philippi partes fouerent. Quanta eodem tempore in episcopatu Coloniensi perpetrata sinta103 incendia, prouincie uastate, ecclesiarum bona direpta, nunc Ottone, nunc Philippo preualente, paucis non potest explicaria104 . Adolfo successit Bruno, prepositus Bunnensisa105 ; qui a Philippo rege, qui cum exercitu episcopatum Coloniensem intrauerat, in castroa106 Wassinberga107 a108 magis dolo quam ui captus, uinculatus est et deductusa109 a110 . Philippo autem occisoa111 et Ottone in regno confirmato, ad sedem suam rediit et non multo post in fata cedensa112 , Theodericoa113 Sanctorum Apostolorum preposito sedem reliquit. Hic, presente rege Ottone, in archiepiscopum est electusa114 et pallii dignitate eius gracia celerius donatus. Rege uero ab Innocencio in imperatorem consecratoa115 , propter retractionem terre Methildisa116 , quam pape contulerata117 , tam graues inter eos oriuntur inimicicie ut Ottonem, quem usque ad hoc tempus paterno affectu fouerat, excommunicareta118 eique Fridericum, Henrici imperatoris filium et regem Sicilie, qui hodie imperata119 a120 , aduersarium suscitaret; ad cuius promocionem Sifridoa121 Moguntinensi archiepiscopo plenariam potestatem legationis contulit eta122 Theodericum archiepiscopum, eo quod fautor Ottonis esset, indigne satis deponens, Adolfum restituit. Neuter tamen illorum episcopatum recuperare ualuit, licet in curia romana ab utroque satis pro illo laboratum sit; sed utrique trecente marce ex redditibus sunt assignate. Ecclesie uero Coloniensi libera electio remissa est. Hec insertaa123 sunt, o lector, ut posteris innotescat in quali statu ecclesiama124 per longa et uaria scismataa125 laceratam eta126 depauperatam martyr noster factus episcopus inuenerit et in quali illam dimiserit. Quidam a127 ex parte Theoderici electionem Engelberti adhuc prepositi impedire uolentes coram domno apostolico quedam satis grauia illi imposuerunt; de quibus cum multis tam laicis quam clericis in facie ecclesie sue se expurgauit.

Notes:
  • a96 om. 2b1.
  • a97 Adolphus 2ab1 et ita porro.
  • a98 Die 12 iulii 1198. Praesens aderat Engelbertus noster. Cf. Knipping, t. II. nn. 1547, 1548.
  • a99 Aquisgrani die 6 ianuarii 1205. Cf. Knipping, t. II, n. 1655.
  • a100 Die 19 maii 1205. Cf. Knipping, t. II, n. 1664 – 1666.
  • a101 Die 19 iunii 1205. Cf. Knipping, t. II, n. 1684.
  • a102 uniuerse 2b1.
  • a103 sunt 2b1.
  • a104 In his rapinis, incendiis, uastationibus uersatum esse etiam Engelbertum monuimus supra, p. 630 – 31, num. 21 – 23.
  • a105 Die 25 iulii 1205. Cf. Knipping, t. III, n. 1.
  • a106 claustro 1a.
  • a107 Wassinburg 2a.
  • a108 Wassenberg.
  • a109 eductus 2b1.
  • a110 Cf. Chron. reg. Colon., Cont. II (ed. Waitz, p. 180): Bruno quoque archiepiscopus in castrum uicinum Wassinburg confugiens, dum ibidem occultare se nititur, a superuenientibus hostibus capitur. Sic Philippo regi presentatus tam ferri quam militum custodie mancipatur. Ibid., Cont. III (ibid., p. 224): episcopus autem ibidem capitur et Philippo regi offertur, quem manicis ferreis constrictum secum duci iubet.
  • a111 Die 21 iunii 1208.
  • a112 Die 11 nouembris 1208.
  • a113 ita et 2b1.
  • a114 Die 22 decembris 1208; cf. Knipping, t. III, n. 53.
  • a115 Die 4 octobris 1209.
  • a116 Mechtildis 2a; Mechildis 2b1.
  • a117 Haec exscripsit Caesarius in suo Catalogo archiep. Colon. (MG., Scr. t. XXIV, p. 346). Cf. Chron. reg. Colon., Cont. II (ed. Waitz, p. 185): Werra inter dominum papam et imperatorem oritur pro quibusdam prediis satis magnis et latis ac precipue pro terra Methildis, que omnia papa ecclesie Romane, imperator uero regno ea attinere contestabatur; atque hac altercatione aliquo tempore contendentes, cum neuter alteri cederet, papa imperatorem excommunicauit. Non propter irruptionem factam in terras comitissae Mathildis, quas nequaquam Otto ecclesiae Romanae contulerat, excommunicatus est imperator, sed tunc primum cum regnum Apuliae, quod Friderici regis Siciliae dominium erat, mense nouembri anni 1210 inuasit. Cf. E. Winckelmann, Philipp uon Schwaben und Otto IV. uon Braunschweig, t. II (Leipzig, 1878, inter Jahrbücher der deutschen Geschichte), pp. 230 – 47, 489 – 91.
  • a118 Die 18 nouembris 1210.
  • a119 (q. h. i.) om. 2ab1.
  • a120 † 13 decembris 1250.
  • a121 Sifridi 2a.
  • a122 qui 2ab1.
  • a123 incerta 2b1.
  • a124 ecclesia 2b1.
  • a125 ecclesiam (iterum) add. 1a.
  • a126 om. 1a.
  • a127 (Quidam ... expurgauit) om. 2ab1.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para