Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER I (4)

Quod episcopus factus prouincie tyrannos humiliauerit, magis prudencia quam bellorum copia sibi subiugans uniuersosa128 .

Post deposicionem Ottonis Philippoa129 adherensa130 ac per hoc fauorem domni Innocencii pape conquirensa131 , communi consensu in archiepiscopum electus esta132 . In ipsa die electionis ob precedentem infirmitatem tam debilis fuerat ut uix stare uela133 incedere posset, eratque signum quod flebile principium melior fortuna sequeretur. Nam circa principium electionis eius totius pacis inimicus dyabolus, qui feruescere facit quasi ollam profunduma134 marisa135 , suscitauita136 eia137 aduersariosa138 acerrimosa139 , scilicet Theodericum comitema140 s141 -[f° 648]- de Clifoa142 a143 et Waleramuma144 ducem de Lemburga145 et comitem in Luzzilburga146 a147 , eorumque cognatos et auxiliarios, ut futurus Machabeus in eis experiretur. Quos ita humiliauit et repressit ut illorum exemplo ceteri comites ac nobiles terre territi contra ipsum mutire non auderent, uerentes euenire sibi a148 quod quidam ait (UERSUSa149 ): " Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet. s150 "

Edificauerat enim Waleramus castrum et uillam forensem in ducatu Coloniensi; quam dominus archielectus destruxit et euulsita151 . Ob quam causam tam graues orte sunt inter eos inimiciciea152 ut dominus archielectus et frater eius comes Adolfus diuorcium fieri uellent inter Henricum a153 filium ducis Walerammi et filiam eiusdem Adolfi, consanguinitatem pretendentesa154 , ne comicia a155 ad Henricum uxoris gracia deuolui posseta156 . Non fuit adeo potens qui in ducatu uel episcopatu eiusa157 inimici sui terram uastare audereta158 per incendium. Sic comitum siue aliorum nobilium uel potentum insolencias repressit uta159 pene nullius castrum destrueret uel terram uastaret, magis prudencia quam bellorum copia sibi subiugans omnia, ita ut de eo dictum uideatur: " Quique dolet quotiens cogitur esse ferox. s160 "

In ciuitatibus suis principalibus, Colonia sciliceta161 et Susacia, maiorem exercuit potestatem zelo iusticie quam aliquis episcoporum ante eum. Ad curias Friderici imperatoris, tunc regisa162 , cum tanta gloria et expensis ascendit ut ceteris principibus superior gloria et honore haberetur. Quantum eidem Friderico astiterit, quantum eius partes contra Ottonem promouerit, usque hodie experitura163 . Et cum maximas haberet expensas, tum propter curias regales, tum propter supradictos nobiles, quorum timore corpori suo custodiam adhibebata164 satis sumptuosam, ab Honorio papa, qui Innocencio successit, antequam pallium ei dare uellet, soluere cogebatur que antecessores eiusa165 Adolfusa166 , Bruno et Theodericus dissensionis tempore consumpserant in curia cum sorte usuras grauissimas; quorum summa transcendisse dicitur sedecim milia marcarum a167.

Notes:
  • a128 (si. su. u.) om. 2b1.
  • a129 Frederico 2ab1.
  • a130 Immo Friderico adhaerens, ut recte habet recensio 2. Cf. supra, p. 628, annot. 5, et p. 632, annot. 8.
  • a131 conquerens 2b1.
  • a132 Die 29 februarii 1216. Cf. Chron. reg. Colon., Cont. II (ed. Waitz, p. 194): II kal. marc. Engilbertus ... eligitur; Cont. III (ibid., p. 237): Tidericus igitur archiepiscopus diu ibidem (Romae) demoratus, cum officii sui restitutionem minime impetrare posset, priores ecclesiae acceptis a papa litteris alium eligere iussi sunt. Qui Coloniam redeuntes et secunda feria post dominicam “Inuocauit me” in ecclesia Beati Petri conuenientes, Engilbertum maiorem prepositum in episcopum elegerunt. Priores illos, qui Roma litteras pontificis detulerant, coniecit Knipping (t. III, p. 26) fuisse Arnoldum canonicum Sanctae Mariae in Colonia et Cunradum canonicum maioris ecclesiae eiusdem ciuitatis. Qui cum Confluentiam die 11 februarii 1216 conuenerint cum nonnullis uiris primariis aliarum ecclesiarum atque fieri potuerit ut ibidem Fridericus rex praesens adesset, quaesitum est num forte in hoc conuentu de eligendo Engelberto esset actum (cf. Böhmer-Ficker, Regesta, n. 845 a; Knipping, l. c.).
  • a133 aut 2b1.
  • a134 suppletum saec. XVI in marg. 2b1.
  • a135 suppletum saec. XVI in marg. 2b1.
  • a136 suppletum saec. XVI in marg. 2b1.
  • a137 suppletum saec. XVI in marg. 2b1.
  • a138 suppletum saec. XVI in marg. 2b1.
  • a139 suppletum saec. XVI in marg. 2b1.
  • a140 suppletum saec. XVI in marg. 2b1.
  • s141 Iob 41, 22.
  • a142 Cleue 2ab1.
  • a143 Theodericus V comes Cliuensis, 1203 – † 1260.
  • a144 Walramnum 2a; Walrauium 2b1 et ita porro.
  • a145 Limburg 2a; Lymburch 2b1.
  • a146 Lutzellenburg 2a; Lussillimburch 2b1.
  • a147 Filius Henrici III ducis Limburgensis († 1221), ipse postea dux Limburgensis (1221 – † 1226); qui cum anno 1214 uxorem duxisset Ermesindem comitissam Luxemburgensem, factus iam erat comes Luxemburgensis.
  • a148 (e. s.) s. e. 2ab1.
  • a149 om. 2ab1.
  • s150 Horat. I Epist. 18, 84.
  • a151 exussit 2ab1.
  • a152 Quae tamen mox saltem inter Engelbertum et Walerammum compositae sunt, ut uidere est e litteris Engelberti mense martio anni 1217 datis. Cf. Knipping, t. III, nn. 166, 167. Cum Theoderico autem comite Cliuensi mense demum iunio anni 1220 pacem pepigit Engelbertus. Cf. ibid., nn. 145, 278.
  • a153 et add. 1a.
  • a154 precedentes 2a.
  • a155 comicicia 2a.
  • a156 Reapse, occiso Engelberto, Henricus factus est comes Bergensis. Satis sit contulisse chartas ab Heinrico datas anno 1225 (ante mensem nouembrem): Ego Hinricus de Limburc dominus de Munioy (= de Monte Gaudii, de Montjoie) et anno 1227: Henricus Dei gratia dux in Linburch et comes de Monte (Lacomblet, Urkundenbuch, t. II, pp. 67 et 80).
  • a157 (u. ep. ei.) ei. u. ep. 2b1.
  • a158 auderent 2b1.
  • a159 om. 2ab1.
  • s160 Ouid. I Pont. 2, 124.
  • a161 (C. s.) s. C. 2a.
  • a162 Imperator enim coronatus est mense nouembri 1220, cum iam ante nouem annos rex Romanorum, ante uiginti tres circiter annos rex Siciliae esset factus.
  • a163 Cf. supra, p. 632, num. 26. Quid autem post electionem suam usque ad mortem Ottonis IV († 19 maii 1218) pro Friderico egerit Engelbertus, nusquam distinctius est traditum.
  • a164 exhibebat 2a.
  • a165 (a. e.) e. a. 2ab1.
  • a166 ita hic etiam 2ab1.
  • a167 Cf. supra, p. 633 – 34, num. 29. Documentis quae supersunt certiores fimus curam gessisse Romanum pontificem ut aes alienum dissolueret Engelbertus non solum quod in curia Romana, sed etiam quod alibi et decessores illius fecerant atque ipse contraxerat. A quo quamquam iam aliquantulum, antequam pallium accepit, se expedierat, partim tamen statim postea, partim non ante annos 1219, 1220, 1221, 1222 atque 1225 creditoribus satisfecit (cf. Knipping, t. III, nn. 168, 178, 184, 194, 195, 197 – 199, 203, 204, 229, 233, 237, 255, 279, 280, 317, 339, 347, 361, 362, 372, 376, 516, 537, 538). Et fertur quidem debita antecessorum suorum, facta per totum archiepiscopatum collecta, usque ad 27 milia marcarum persoluisse (Catalogus tertius archiep. Colon., MG., Scr. t. XXIV, p. 352; cf. Knipping, t. III, n. 550).
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para