Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER I (7)

Quod sapiens fuerit et intelligens, spiritu pollens fortitudinis.

Ditauerat illum gracia diuina secundum usum exteriorem spiritu sapiencie et intellectusa239 , spiritu consilii et fortitudinis, spiritu sciencie et pietatis; nec deerat ei spiritus timoris Domini.s240 Secundum usum exteriorem dixi, eo quod spiritualiter sine caritate haberi nequeant; statum eius interiorem Deus nouita241 . Sed et quidam ex eius capellanis, qui conscienciam a242 eius nouerat, de ipso cum abbate nostro conferens sic ait: “Licet dominus meus secularis habeatura243 , non tamen talis intus a244 est qualis foris apparet. Sciatis eum multas occultasa245 consolaciones habere a Deoa246 .” Erat enim sapiensa247 et intelligens; sapienter ad omnia respondit et quis quida248 uellet, facillime intellexit. Eta249 cum uenissenta250 Coloniam fratres de nouo ordine Predicatorum necnon et fratres qui dicuntur Minoresa251 , et graues eis essent quidama252 ex clero eisque coram archiepiscopo Engelberto diuersa obicerent illos accusando, respondit: “Quam diu res in bono statu est, stare sinite.” Cumque instarent tam priores quam plebani et dicerent: “Timemus ne isti sint illi de quibus Spiritus sanctus per os beatea253 Hildegardisa254 prophetauit, per quos clerus affligetura255 et ciuitas periclitabitur” a256 , uerbum notabile respondit: “Si diuinitus prophetatum est, necesse est ut impleatur.” Quo uerbo compescuit omnes. Spiritu consilii sic habundabat, ut in consiliis dandis esset prouidus et in responsionibus tam promptus ut consiliarii eius, sua parui pendentes consilia, mutuo dicerent: “Dominus noster consilium suum in bursa sua portat.” Spiritu fortitudinis ita pollebat, ut neque minisa257 frangi neque blandiciis facile flecti posset, os habens agninum et cor leoninum. Hinc est quod dominus Conradusa258 episcopus Portuensis et tunc temporis in Alemanniaa259 legatus, cum diceret predicto abbati Iohanni: “Unde est quod dominus Coloniensis ita timetur?” respondit ille: “a260 Quadam gratia speciali Dei est.” Spiritus sciencie illi non deerat, quia tanto rationis uigebat acumine ut prudenter inauditasa261 dissolueret questiones, quod multo litteraciores eo facere non poterant. Cui etiam spiritus pietatis tantus inerat ut, si in turbis positus consideraret ex remoto pauperem sibi loqui uolentem, nutu siue per nuncium illum uocaret et, querimoniis eius cum multa patiencia perauditis, efficaciter expediret. Hoc illi sepiusa262 contigisse certum est. Quam pleno sinu necessitatibusa263 afflictorum sit compassus, subiecta declaranta264 exempla.

Notes:
  • a239 et add. 2ab1.
  • s240 Isai. 11, 2, 3.
  • a241 (D. n.) n. D. 2a.
  • a242 sciam 1a m. pr.
  • a243 habatur 1a ante corr.
  • a244 (t. i.) i. t. 2ab1.
  • a245 om. 2a.
  • a246 occultas add. 2a.
  • a247 ad omnia add. 2ab1.
  • a248 quidquid 1a; dicere add. al. m. sup. lin. 1a.
  • a249 om. 2ab1.
  • a250 uenisset 2a.
  • a251 Non anno 1219, ut dicit Ficker (Engelbert, p. 92), neque ante finem anni 1221 Fratres Minores Coloniam uenisse docet Iordanus de Iano (Chronica fratris Iordani, ed. H. Boehmer, Paris, 1908, p. 27 – 28). De Praedicatoribus nihil certi traditum est, aliis inter scriptores recentiores anno 1224 (Quetif et Echard, Scr. Ord. Praed., t. I, p. 94, annot. f, et p. 148), aliis anno 1220, 1221, 1222. (Mamachius, Annal. Ord. Praed., t. I, p. 651 annot. 1; cf. Analecta s. Ord. Fr. Praed., t. I, 1893, pp. 449, 450; t. IV, 1897, p. 536) eosdem Coloniae sedisse affirmantibus. Uid. Gesta Treuerorum, Cont. IV, c. 4 (MG., Scr. t. XXIV, p. 399): In diebus illis (superius narratae sunt res gestae anno 1221, inferius anno 1225) uenerunt in partes istas primum Praedicatores et postea Nudipedes, et subito impleuerunt mundum. Et primo quidem Praedicatores uenerunt Coloniam ... Cf. Knipping, n. 342.
  • a252 (eis e. q.) q. eis e. 2a.
  • a253 om. 2a.
  • a254 Hildegundis 1a.
  • a255 affligeretur 2b1 ante corr.
  • a256 S. Hildegardis responsum ad Colonienses (P. L., t. CXCVII, col. 250 – 53). Cf. Richerus, Gestae Senoniensis ecclesiae, l. IV, c. 15 (MG., Scr. t. XXV, p. 306).
  • a257 nimis 2a.
  • a258 Conrardus 2b1.
  • a259 Alimannia 2a; Alemania 2b1.
  • a260 Ex add. 2ab1.
  • a261 et difficiles add. 2ab1.
  • a262 (i. s.) s. i. 2ab1.
  • a263 necessitatis 2a.
  • a264 declarat 1a.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para