Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER I (8)

De compassione eius circa pauperes eta265 afflictos, et quod tempore famis prouinciea266 subuenerit.

Sedente eo Colonie in palacio episcopali in iudicio, uidua quedam causam habens propius accessit, petens sibi dari aduocatum, qui eius querimonias proponeret. Cui beatus episcopus compassus, aduocatorum auariciam non ignorans, uidue respondit: “Bona domina, licenciam habeatis loquendi. Uos melius nostis que necessitas uos urgeat quam alii.” Dicentibus scabinisa267 : “Domine, hoc est contra ius ciuitatis”, non aduertit uerba illorum, hoc tamen adiciens: “Nos bene intelligimus uerbaa268 .” Alio tempore, descendente eo de palacio, occurrit quidam ina269 partibus superioribus nescio a quo se spoliatum conquerens. Qui statim in gradibus gradum figens, ita ut erat capatus et calcariatus, stetit et cum multa patiencia hominem audire cepit. Marescalco dicente: “Domine, ascendite equum, quia uia longa est et tempus breue”, ac si non audiret, hominem monuit ut causam suama270 peroraret. Cumque iterato clamaret marescalcus, conuersus ad illum episcopus ait: “Modo negocium prolongastis.” Qui cum plene intellexisset ubi uel a quo spoliatus fuisset homo, uocato notario, litteras in eodem loco scribi et sigillari fecit; quas uiro largiens ait: “Uade et ostende ei qui tibi tua tulit has litteras et, si tibi non fuerint restitutaa271 , rursus ad me uenias, et ego tibi equipollens restituam.” Sicque equum ascendit eta272 abiit. Ostendit et aliud signum magne pietatis. Anno preterito, quando annona uendebatur sex solidis et carius eta273 , quod magis terruit omnesa274 , nec ad emendum inuenirentura275 a276 , naues cum annona comparans potestatiue prouincia Moguntiensia277 iussit deduci et -[f° 651]- per cenobia que magis indigebant diuidia278 . Eodem tempore in ciuitate Colonia et per totum episcopatum suum ad subsidium tocius prouincie ceruisiama279 fieri inhibuit, malens maximis redditibus, quos recipiebat a braxatoribus, carere quam questus sui causa populos fame perire. Spiritua280 timoris Domini alienus non erat, quia nullus nostri temporis pontificum suoa281 pontifici plus timoris et reuerencie ipso exhibebat. Unde cum domnus Honorius papa mortem eius deplangeret, dixisse fertur hoc uerbum: “Omnes de Alemanniaa282 timore ipsius me timebant.” Nam propter obedienciam quam pape regiquea283 exhibuit occisus est.

Notes:
  • a265 om. 2b1.
  • a266 prouide 2b1.
  • a267 schabinis 2b1.
  • a268 eius add. 2ab.1.
  • a269 de 2a.
  • a270 om. 2a.
  • a271 (f. r.) r. f. 2b1.
  • a272 om. 1a1.
  • a273 es 2a.
  • a274 homines 2ab1.
  • a275 inuenetur 2a; inueniretur 2b1.
  • a276 Chron. reg. Colon., Cont. IV, in fine an. 1224 (ed. Waitz, p. 255): Hoc anno erat hiemps longissima et ualde asperrima, fames eciam magna et inaudita, per biennium perdurans; Emo Werumensis, Chron. ad an. 1225 (MG., Scr. t. XXIII, p. 508): Et fuit illis diebus magna caristia omnium rerum. .. Tria enim concurrebant, frigus insolitum, mortalitas animalium et caristia annone metuenda. Uendebatur nempe quarta pars modii pro duabus marcis et dimidia ...; Aegidius Aureaeuallensis, Gesta episc. Leod., l. III, c. 94 (MG., Scr. t. XXV, p. 119, l. 27 – 33).
  • a277 Maguntiensi 2b1.
  • a278 Unius ex illis coenobiis nomen nouimus his litteris, ex quibus non pigebit quaedam exscribere: Engelbertus Dei gratia archiepiscopus Coloniensis deuotis in Christo filiabus, dilectae sorori suae secundum carnem aliisque consanguineis ac pauperibus monialibus in monasterio Ulinchusen (Oelinghausen) Domino famulantibus salutem. Simul atque intelleximus qualiter in praesente calamitate, quae nostrum et finitimos populos, peccatis nostris ita exigentibus, miserabiliter affligit, uos quoque in annona et aliis uite subsidiis necessariis grauem patiamini defectum, nos compassione erga uos moti uoluimus indigentiam uestram in aliquo subleuare. Quare praesentem benedictionem (id est subsidia seu eleemosynas quas simul mittebat) ... per ministerium manuum nostrarum cum gratiarum actione suscipite... Religiosus uir Radolfus uestre ecclesie prior exponet uobis quantopere exspectamus preces uestras apud Deum; quibus credite nos impraesentiarum ualde indigere (Th. Ilgen, in Westfälisches Urkunden-Buch, t. VII, p. 111 – 12). Nomen huic sorori S. Engelberti Gislam fuisse dixerunt. Cf. Knipping, n. 480.
  • a279 seruisiam 2b1.
  • a280 Spiritus 1a.
  • a281 summo 2b1.
  • a282 Alemania 2ab1.
  • a283 et regi 2ab1.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para