Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER I (9)

Quod religiosos semper honorauit.

Religiosos, immo in religiosis Christum, ita honorare studuit ut personis priuatis assurgeret et tam humiliter cum eis loqueretur ac si illis subditus esset. Sacerdotes seculares et pauperes ualde, personis illustribusa284 secularibusa285 neglectis, de sua scutella comedere et de suo cyphoa286 bibere sepissime coegit. Uestimenta sua aliquando satis preciosa, quibus ad breue tempus usus fuerat, non istrionibus sed sacerdotibus, non scurris sed clericis dare consueuerat. Et quia timor sine dilectione minus placet, beatam Uirginem Mariam, que mater esta287 pulchre dilectionis, id est Christi, qui fons est et auctora288 sancti amorisa289 , in tantum dilexit ut per annos aliquot omnes quartas ferias in eius honore ieiunaret et duabus uicibus, postquam factus est episcopus, limina eius in Rupe Amatoris a290 uisitareta291 .s292 Decorem domus Dei cum sancto Dauida293 sic dilexita294 , ut ecclesiam Sancti Petri, que mater esta295 omnium ecclesiarum prouincie Coloniensis, renouare fratres hortaretur, promittens se quingentas marcas statim ad inchoacionem offerre ac deinde annis singulis, donec fabrica consummaretur, marcas totidema296 . Fecerat autem ante mortem suam uestimenta pontificalia ex purpura et lino subtilissimo, aurifrigio eciam et laminis aureis, margaritis et gemmis tanti decoris ut cordis eius deuocio in illisa297 quasia298 in speculo reluceret; semel tantum eisdema299 uestimentis usus est, et hoc in uelacione sanctimonialium; quod officium sine lacrimis exercere non potuit. Calicem uero aureum ex gemmis preciosis a diuersis sibi regibus transmissisa300 , ualoris, ut aiunt, plus quam quingentarum marcarum, ad honorem domus Dei fieri fecit; quem deuotus super altare beati Petri apostolorum principis obtulisset, si non prius de calice passionis bibisset.

Hec de uita et actibus beati uiria301 dicta sufficiant ex multis pauca. Non enim tam multa quam uera probitatis eius acta scriberea302 proposui, ne michi ab hiis qui uirum nouerant de mendacio possit insultari, eo quod nondum expletus sit annus ex quo passus est, et ne congestorum copia legentibus generet fastidium. Nunc autem quam feliciter eta303 difficultera304 de leua temporalium per ascensum purpureum, id est martyrii meritum, ascenderit ad amplexum ueri Salomonis, id est ad quietem diuine contemplacionis, stilus manifestet; quia, ut ait quidam ex eius concanonicis, sacerdos deuotus ac litteratus, “aliam uiam, per quam in tali statua305 positus ianuam regni celestis, que angusta est, intrare potuisset, non considero.”s306

Notes:
  • a284 et add. 2a.
  • a285 tamen add. 2ab1.
  • a286 cipho 2a; chipho 2b1.
  • a287 (m. e.) e. m. 2a.
  • a288 tocius add. 2ab1.
  • a289 (s. a.) a. s. 2a.
  • a290 Roc-Amadour apud Cadurcenses. Quibus annis haec itinera Engelbertus aggressus sit, nescimus.
  • a291 (R. A. u.) Ruppe u. A. 2a.
  • s292 Eccli. 24, 24., Ps. 25, 8.
  • a293 (s. D.) D. s. 2a.
  • a294 sic desiderauit add. 2ab1.
  • a295 (m. e.) e. m. 2a.
  • a296 Rem in dubium uocauit Lacomblet (Urkundenbuch, t. II, p. XVII), neque fidem Caesario tribuendam censuit, utpote qui uellet Engelbertum ueluti sanctum et ecclesiae tutorem celebrare. Hac ratione quid concludatur, non uideo, maxime cum uix annus elapsus esset a morte Engelberti cum Caesarius haec scriberet (cf. infra); iam uero quis credat uirum, quem non solum probum, sed etiam prudentem nouimus, ea finxisse quae facillime aequales falsa esse deprehendissent? Aliter prorsus atque rectius iudicauit H. Cardauns, Konrad uon Hostaden, Erzbischof uon Köln (Köln, 1880), p. 152.
  • a297 (in i.) om. 2a.
  • a298 tanquam 2a.
  • a299 eiusdem 2a.
  • a300 Cf. supra c. 6, ubi dona a regibus missa commemorat Caesarius.
  • a301 (b. u.) u. b. 2a.
  • a302 describere 2a.
  • a303 etsi 2ab1.
  • a304 difficiliter//ter 1a ante corr..
  • a305 (t. s.) s. t. 2b1; tum add. 2a.
  • s306 Cf. Cant. 3, 10., Matth. 7, 14.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para