Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER II

Quod Ludewicoa687 canonico Rodensia688 in canone apparens in choro martirum se esse dicebat, occisorum suorum uindictam predicens.

Sexta feria, quando castrum predictum destruebatur, septenarium martiris agebatur. Cuius rei gracia sacerdos quidam, Ludewicusa689 nomine, regularis canonicus Sancti Gabrielis in Rodea690 , eiusdem uocabuli castrum uicinum pro anima martiris missam celebraturus ascendit. Cumquea691 , dictis secretisa692 , post Sanctus, sanctus canonem inchoaret, ecce sanctum episcopum sacro altari, pontificalibus indutum, uultu hilaria693 , astare uidet. Qui cum signa faceret super panem et calicem, beatus pontifex pera694 canonem sacerdoti se conformans, eodem modo et eisdem uicibus eleuata dextera sancta signauita695 . Cumque uentum fuisset ad illum locum ubi defuncti nominantur, et ipsum sacerdos nominasset, expleto sacramento, ait illi episcopus: “Frater, non est necesse ut me inter mortuos nominesa696 , quia cum Deo sum eta697 in choro martirum gaudio fruensa698 indicibili.” Et adiecit: “Noueris pro certo quod omnes qui me occiderunt uel quorum consilio occisus sum, male peribunt et cicius quam credi possit.” Sicque disparuit. Illea699 uero, missa completa, omnibus que uiderat recitauit, ita omnia esse, uta700 dictum est, Deum testem inuocans.

Notes:
  • a687 Ludouico 2b1.
  • a688 (c. R.) om. 2b1.
  • a689 Ludouicus 2b1.
  • a690 Rolduc seu Klosterrath, prope castrum de quo p. 658, annot. 4.
  • a691 Cum 2a.
  • a692 (d. s.) s. d. 2a.
  • a693 halari 2a.
  • a694 totum add. 2ab1.
  • a695 (e. d. sa. si.) sa. consignauit d. (dextera 2b1 e. 2ab1).
  • a696 (me i. m. n.) i. m. me n. 2b1.
  • a697 quia 2b1.
  • a698 fruor 2ab1.
  • a699 Illeque 2a.
  • a700 sicut 2b1.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para