Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER II

De electione Henrici episcopi, et quam feruens fuerit uindicare sanguinem martiris.

Sequenti die, sabbato scilicet, turris Ualancie destructa est et die eadem turris a prioribusa701 contra faciem Damasci Colonie erecta est. Quia status terre in morte pontificis ualde fuerat turbatus, timentes priores et clerus ne forte ciues cum Walerammo propter priuilegia que dominus Engelbertus ab eis extorserata702 a703 aliquid moliri possent contra libertatem ecclesie, sicut eis postea dure satis est imposituma704 , diem septimo decimoa705 kalendas decembris, qui nonus fuerat a morte pontificis a706 , electioni prefixerunt. In qua, mediante et cooperante domino Theodorico Treuerense archiepiscopo, Henricus Bunnensisa707 prepositus in pastorem et archipresulem consensu unanimi electus esta708 . Quo secundum morem residente in sede episcopali, clamores ministerialium de morte domini sui conquerencium renouantur; a quibus camisia martiris in sinuma709 eius deponitur. Et mox iurauit, ut dicitur, quod sanguinem eius, quoad uiueret, uindicaret. Quam studiosus a710 et quam feruens fuerit et sit in execucione eiusdem uindicte, ita ut neque corpori neque pecuniis parcat, sequencia declarabunt. Qui eciam ad gloriam martiris dilatandam coram altari beati Petri in die ordinacionis suea711 in sacerdotem exiguitatia712 mee humiliter satis iniungere dignatus est quatinus gestorum eius insignia, nec non et ea que per eum operatur Dominus miracula, ad posterorum noticiam scripto perpetuarem. Et cum me excusarem, dicens mihi talia non licere, priori meo, qui presens erat, precepit ut mihi ad iniuncta a713 obedire preciperet. Quod et fecit. Cum enim multos in sua dyocesi uiros habeat sapientes et eloquentes, utputaa714 theologos, rethores et philosophos, qui eiusdem beati antecessoris eius uitam, martirium et miracula eleganti stilo describere et flore rethorico depingere possent, si materia laude digna sermone insipido a me fuerit conscripta, non mihi, quem obedientia cogit, sed magis ei, qui iniunxit, imputandum est. Est autem propositi totam scribendorum materiam in tres partes diuidere, ita ut prima loquatur uitam eius et actus quea715 uiuens egit, secunda martirium eius, mortis causam et uindictam, tercia signa et sanitates que per illum operatur Dominus. Hiis autem quasi ex abrupto insertis, ad historiam reuertendum est.

Notes:
  • a701 (a p.) a clero 2ab1.
  • a702 (ab e. e.) communis utilitatis causa confecerat 2ab1.
  • a703 Quaenam instituta tempore schismatis Coloniensis a ciuibus in rerum publicarum administratione inducta abstulerit Engelbertus, quasnam ordinationes in posterum obseruari iusserit, aliquo modo nouimus ex sententia ab arbitris inter Conradum archiepiscopum et eius ciues constitutis anno 1258 prolata (Lacomblet, Urkundenbuch, t. II, p. 244 sqq., § 5 – 12 et 43). Cf. Ficker, Engelbert, p. 87 – 88; C. Hegel, in Die Chroniken der deutschen Stadten, t. XII (Leipzig, 1875), pp. XXXVI – XXXVII, XLIII – XLIV; F. Lau, Entwicklung der kommunalen Verfassung und Verwaltung der Stadt Koln (Bonn, 1898), p. 98 sqq.; Knipping, n. 157. Uid. etiam infra, annot. 6.
  • a704 (d. s. e. i.) s. d. i. e. 2ab1.
  • a705 (s. d.) octauo decimo 1a; XVII° 2ab1.
  • a706 Male codex 1a: diem octauo decimo kalendas decembris; is enim non erat nonus a morte Engelberti. XVII° kalendas decembris cum 2ab1 habent Chronica regia Coloniensis, Cont. IV (ed. Waitz, p. 257), et Albricus monachus Trium Fontium in Chronica (MG., Scr. t. XXIII, p. 917).
  • a707 Bonensis 2a; Bunnensis 2b1.
  • a708 15 nouembris 1225. Cf. Knipping, n. 570.
  • a709 sinu 2b1.
  • a710 studiosius 1a.
  • a711 20 septembris 1226. Cf. Chron. reg. Colon., Cont. IV, ad. an. 1226 (ed. Waitz, p. 258).
  • a712 exiguitate 1a.
  • a713 indicta 2ab1.
  • a714 utpote 2b1.
  • a715 qui 2b1.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para