Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER II

Quod Fredericus in curia regis Henrici proscriptus sit.

Ascendens ad colloquium regis archielectus in Franckforta722 a723 corpus martiris duobus abbatibus ordinis Cisterciensis deferendum commisit, scilicet Godefrido abbati de Bergis et Henrico abbati de Ualle Sancti Petri. Quod cum presentatum fuisset Henrico regi ac principibus necnon eta724 mortis eius insignia, id est camisiaa725 , wambasium a726 et pillium, hiis qui corpus precedebant cum gladiis euaginatis secundum iura legum super Fridericum latronem uociferantibus, turbatus est rex et omnes qui erant cum illo. Maxime tamen rex puer, quia, sicut deflere solet filius patrem et puer suum tutorem, ita ipse extinctum planxit pontificema727 . Friderici proscripcionem, ina728 curia regisa729 Nurinberga730 a731 sentencia principum sollempnitera732 factam a733 , ibidem renouauit, abiudicatis eia734 tam allodiis quam feodisa735 . Feodaa736 libera adiudicata sunt dominis suis, allodia heredibusa737 proximis; ministeriales et homines a iuramento ei facto absoluti. Uxor eius uidua, liberi eius orphani sunt iudicataa738 .s739 Ubi eciam in persona archielecti denunciatum est ut quicumque Fridericum ei captum exhiberet, mille marcas a740 Coloniensiuma741 ab eo recipereta742 . Infeodatusa743 a rege archielectus cum corpore martiris Mogunciam descendit; ubi dominus Cunradusa744 Portuensis episcopus et legatus in aduentu Domini conciliuma745 congregauerata746 a747 . Ibi enim congregati fuerant ex eius precepto diuersarum urbium episcopi et abbates multi. Qui super nece presulis ualdea748 consternatus, in sermone suo multis eum a749 preconiis extulita750 , martirem predicans, ceteris episcopis, qui bonis ecclesiarum suarum cognatos et nepotulos suos infeodanta751 uel, dum illa diripiunt, dissimulant, exemplum eum statuens. In eodem concilioa752 ab eodem Cůnradoa753 , tunc tocius Alemanniea754 legato, eciam Fridericus spirituali gladio punitur; quia, cum eum excommunicarenta755 , cum uniuersis ecclesiarum prelatis illic congregatis precepit per omnes prouincias legacionis sue, id est Coloniensem, Moguntinensema756 , Treuerensem, Bremensem et Medeburgensema757 , in omnibus ecclesiis per omnes dominicas cum extinctione candelarum eundem excommunicari, et non solum ipsum, sed et omnes eius adiutores, a quibus uel quorum consilio presula758 occisus est, necnon et omnes qui reos fouerent seua759 communicarent. In eodem concilio a760 presentantur legato littere Theoderici Monasteriensis episcopi et Engelberti a761 Osenburgensisa762 electi, germanorum Friderici; primo de sacrilegio se excusantea763 et quoda764 paratus esset canonicea765 se expurgare, secundus in episcopum se ordinari petiuit. Cumque legatus responderet se proniorem essea766 ad parcendum quam ad puniendum, dummodo se expurgarea767 possent, diem eis prefixita768 in Purificacione in -[f° 661]- concilioa769 Leodicensia770 a771 . Quo cum uenissent, nobilibus conductum ex mandato domini cardinalis eis prestantibus, cum se canonice cum septem episcopis purgare a772 non possent, prioribus Coloniensibus multisque aliis eos accusantibus, legatus ex consensu episcoporum plurimorum, qui presentes erant, ad dominum papam illos transmisit. Cui et inter cetera eciam hoc scripsit: Examini uestro dirigimus duos hos a773 episcopos grauiter de domni Engelberti nece infamatos.

Notes:
  • a722 Franckinfort 2a; Franckinfoert 2b1.
  • a723 Ut regalibus ab Heinrico VII inuestiretur; cf. Böhmer-Ficker, n. 3996 a; Winkelmann, Kaiser Friedrich II,. t. I, p. 470, annot. 2; Knipping, t. III, n. 574.
  • a724 om. 2b1.
  • a725 camisiam 2b1.
  • a726 wambosium 2a; wambazium 2b1.
  • a727 episcopum 2ab1.
  • a728 solemni add. 2ab1.
  • a729 om. 2ab1.
  • a730 Nurenberg 2a.
  • a731 In qua coram plurimis principibus celebratae sunt Heinrici regis nuptiae die, ut ueri est simillimum, 29 nouembris 1225. Cf. Böhmer-Ficker, n. 3993a; Winkelmann, t. c., 469, annot. 1.
  • a732 (se. p. so.) om. 2ab1.
  • a733 Quae ibi gesta sint, multo distinctius tradit Cronica Reinhardbrunnensis (MG., Scr. t. XXX, p. 603; cf. Winkelmann, t. c. p. 469, annot. 2): Illo tempore celebrate sunt nuptie Heinrici regis Romanorum cum filia ducis Austrie, et soror lantgrauii cum filio ducis Austrie in ipsa solempnitate suas eciam nuptias compleuerunt gloriosissime in Norenberg ciuitate imperiali. Tercia autem die nuptiarum Heinricus rex iudicio presedit in castro quod situm est supra ciuitatem. Accedentes igitur nobiles, meliores ecclesie Coloniensis ministeriales, exhibuerunt uestimenta domini sui archiepiscopi uulnerata et miserabiliter cruentata coram rege et omnibus principibus, lacrimabili uociferatione et impletu gemebundo postulantes iustum iudicium sibi fieri de interfeccione domini sui. Rex autem audiens querelas eorum misericordia motus est, et querens sentenciam a nobili Gerlaco de Butingen sciscitatus est si inpresenciarum iudicio Romani imperii proscribendus foret necne, presertim cum euidentissima signa ac manifestissima indicia homicidii essent iudicio presentata. Respondit itaque Gerlacus regi dictauitque sentenciam in hunc modum quod iure proscriptioni teneretur, quippe cum euidentissime declaratum esset homicidium. Audiens hoc nobilis Fredericus de Trunden reclamauit, dicens pocius esse reum peremptorie citandum iuxta ius suum quam in presenti proscribi. Super qua reclamacione Gerlacus indignatus cum Frederico cepit grauiter contendere et Fredericus e conuerso grauius indignari, et factus est tantus strepitus quod quadraginta et octo uiri suffocati succubuerunt ibidem ... Eadem, ad summam rei quod attinet, breuius referunt alii scriptores (cf. Ficker, Engelbert, p. 265 – 66; Böhmer-Ficker, n. 3994a; Winkelmann, l. c.). Sententiam contra Fridericum latam esse, quod Cronica Reinhardbrunnensis tacet, narrat etiam Reinerus Leodiensis (MG., Scr. t. XVI, p. 679); cf. Albertus Stadensis (ibid., p. 359) et Waltherus de Vogelweide, qui Norimbergae praesens Engelbertum miserabiliter planxit (cf. supra, p. 642, num. 52) atque memoriae tradidit “Norimbergae iustum iudicium esse redditum” (ze Nüerenberc was guot gerihte, ed. Lachmann, p. 84, 1. 17). Eandem sententiam Norimbergae, non Francofurti, primum latam esse distincte docet solus Caesarius, consentiente scriptore recentiore Leuoldo a Northof, in Chronica comitum de Marca (ed. Tross, p. 70).
  • a734 (a. ei) ei a. omnibus 2a; omnibus ei a. 2b1.
  • a735 feudis 2b1.
  • a736 Feuda 2b1.
  • a737 om. 2ab1.
  • a738 iudicati 2ab1.
  • s739 Cf. Ps. 108, 9.
  • a740 marchas 2b1 et sic porro.
  • a741 Colonienses 2a; Colonieñ 2b1.
  • a742 Cf. Chronica Albrici monachi Trium Fontium ad an. 1225 (MG., Scr. t. XXIII, p. 917, l. 3): Querebatur etiam (Fredericus) auctoritate regis, et propositum est maximum premium ei qui sciret et indicaret quomodo capi posset.
  • a743 Infeudatus 2b1.
  • a744 Conradus 2a; Conrardus 2b1.
  • a745 consilium 2ab1.
  • a746 celebrauit 2ab1.
  • a747 Moguntiae commoratus est tunc Conradus saltem a die 19 nouembris ad diem 17 decembris. Cf. Winkelmann, t. c., p. 470, annot. 2. De rebus in hoc concilio gestis cf. etiam narrationem Emonis, supra, p. 640 EF. Refert Emo uestimenta Engelberti sanguine respersa Moguntiam esse allata, neque de corpore meminit. Uerum hac in re praecipue audiendum esse Caesarium luce est clarius. Non solum enim loco propior erat, sed praesertim ipsius abbati Henrico cura commissa erat ut corpus martyris deferret: detulit Francofurtum (c. 13 in.) atque post synodum Moguntinam Coloniam reduxit (c. 14 in.); Emo autem, etsi de concilio Leodiensi anni 1226, cui interfuit, testis est praecipuus, tempore concilii Moguntini in Frisia sua procul aberat.
  • a748 multum 2ab1.
  • a749 in eodem consilio add. 2ab1.
  • a750 extulerat 2ab1.
  • a751 infeudant 2b1.
  • a752 consilio 2ab1.
  • a753 Conrado 2a; Conrardo 2b1.
  • a754 Alimanie 2ab1; Al/manie 2a corr.
  • a755 excommunicaret 2b1.
  • a756 Mogunciensem 2a; Maguntinensem 2b1.
  • a757 ita etiam 2a; Magdeburgensem add. in marg. 2a.
  • a758 episcopus 2a.
  • a759 siue ipsis 2ab1.
  • a760 consilio 1a, 2ab1.
  • a761 Engilberti hic 1a.
  • a762 Osinburgensis 2b1.
  • a763 excusantes 2b1.
  • a764 om. 2ab1.
  • a765 cononice 2a.
  • a766 om. 2b1.
  • a767 excusare 2ab1.
  • a768 ut add. 2b1.
  • a769 consilio codd.
  • a770 (in P. in c. L.) in c. L. (Leodiensi 2b1) in P. 2ab1.
  • a771 Uid. narrationem Emonis, supra, p. 640 – 41, num. 50.
  • a772 expurgare 2ab1.
  • a773 (d. h.) h. d. 2ab1.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para