Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER II

De pena Arnoldi militis, cum martiria774 malediceret.

Ut autem ad superiora redeamus, corpus martiris a duobus supradictis abbatibus per Reni alueum Coloniam reducitur. Cumque uenissent contra Weisleigea775 uillama776 , duobus miliariisa777 a Colonia distantem, miles quidam, Arnoldus nomine, de litore prospiciens et quia pontificis ossa deducerent intelligens, in contumeliam martiris erupit, et ait: “Multi dicunt quod dominus iste, qui multos lesit, dampnificauit et exhereditauit, sanctus sit et miracula faciat. Hoc si uerum est, quod tamena778 non credo, hec faciat mihi Deusa779 et heca780 addat ut, antequam moriar, insanus efficiar.”s781 Dampnificauerat enim eum in quadraginta marcis beatus episcopus pro culpa filiia782 feminam ui opprimentis; cui tamen multum pepercerat, ut culpam morte plectendam dampno tam tollerabilis pecunie multaret. Et ut ostenderet Deus quam periculosum sita783 homini ponere in celum os suuma784 , eadem die maledico uertiginem capitis immisit et, cum post modicum aliena loqueretur, uxorem cum ceteris accurrentema785 cedere a786 cepit, necnona787 et sacerdotem qui ad confessionem eius audiendam uocatus fuerat.s788 Quid plura, tenetur, uincitur, custoditur, sicut furiosus. Qui sequenti die post multa uerba blasphemie sine uiatico et confessione spiritum insanus efflauit.s789 Induerat enim maledictionem sicut uestimentum et intrauerata790 sicut aqua in interiora eius. Unde nemo sibi malum imprecetura791 , quia, licet benignus sit spiritus sapiencie, sicut diuina dicit scripturaa792 , nona793 liberabit maledictum a labiis suis.s794 Miles quidam, qui predictas blasphemias Arnoldi audiuit a795 , nec tamen compescere poterat blasphemantem, ista mihi retulit, et uix est aliquis in eadem uillaa796 quem tantum lateat miraculum. Audiant ergo recentem militis huius penam et utinam non eternam dampnacionem, qui ob quamcunque causam martiri detrahentes et glorie eius inuidentes dicere solent: “Nequaquam credere possumus uirum superbum, auarum et prorsusa797 seculo deditum miracula posse facere.” Considerant quid aliquando fortassis fuerit; sed quid per martirium factus sit non attendunt. Credanta798 saltem saluatum quem demones martirem confitentur.

Notes:
  • a774 marteri 2a.
  • a775 Weslige 2ab1.
  • a776 Wesseling.
  • a777 Weslige 2ab1.
  • a778 ego add. 2ab1.
  • a779 (f. m. D.) m. D. f. 2ab1.
  • a780 om. 2ab1.
  • s781 Cf. I Reg. 14, 44.
  • a782 sui add. 2ab1.
  • a783 est 2ab1.
  • a784 (in. c. os s.) os s. in c. 2a; in celo os s. 2b1.
  • a785 om. 2ab1.
  • a786 tedere 2b1.
  • a787 om. 2a.
  • s788 Cf. Ps. 72, 9.
  • s789 Cf. Ps. 108, 18.
  • a790 intrauit 2ab1.
  • a791 debet imprecari 2ab1.
  • a792 (s. d. d. s.) om. 2ab1.
  • a793 tamen semper add. 2ab1.
  • s794 Sap. 1, 6.
  • a795 (A. a.) a. A. 2ab1.
  • a796 uicinia 2ab1.
  • a797 totum 2b1.
  • a798 Credunt 1a ante corr.; Credent 2ab1.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para