Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER II

De obsesso in Medenberga799 , quale ei testimonium perhibuerit.

Esta800 in ciuitate Medeburga801 a802 quidam obsessus, demonem habens tam durum ut nullius exorcismos timeat uel respondere uelit nisi uni sacerdoti, qui specialem graciam contra ipsum accepit a Domino. Hic demon sepe eidem sacerdoti noua et occulta dicere consueuerat. Sabbato proximo, quando sexta feria occisus est episcopus, precepit sacerdos demoni ut aliquid noui sibi diceret. Illo diucius reluctante et presbitero instante, miro modo cepit dyabolus ridere, cachinnare manusque complodere. Cui cum sacerdos diceret: “Quid habes et quae est causa tanti tripudii tui?” respondit ille: “Eya! Eya! sero Engelbertus illea803 , qui Colonie episcopus erat, occisus est.” Stupente sacerdote ac dicente: “Mentiris”, iterum respondit: “Cito percipies.” Cui sacerdos: “Fuisti in morte eius?” — “Fui”, inquit. “Non tantuma804 graminis est super terram quot ibi congregati fuimus.” Cui cum diceret sacerdos: “Et quid factum est de anima eius?” lugubri uoce respondit: “Quando oculi eius obducti sunt sanguine et inuoluti, anima nobis ablata est, et quo deuenerit ignoro.” Post tres dies audientes de morte pontificis satis admirati sunt quibus prius innotuerant uerba demonis. Ciuitas enim Medeburgensisa805 a loco occisionis pene quatuor distat mansionibus.s806 Licet dyabolus mendax sit ab inicio et pater eius, constat tamen ex euangeliorum testimonio eum aliquando uera dicere contra propriam uoluntatem, maxime cum exorcizatura807 , uti hoc essea808 speramus quod subiungimus.

Notes:
  • a799 Medenburch 2b1.
  • a800 Et 2b1.
  • a801 ita et 2ab1.
  • a802 Magdeburg.
  • a803 (E. i.) i. E. 2ab1.
  • a804 tanti 2ab1.
  • a805 Megdeburgensis 1a.
  • s806 Ioh. 8, 44.
  • a807 exorzizatur 2a.
  • a808 om. 2ab1.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para