Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER II

De obsessa apud Sanctum Thomam, que eius meritum uniuersis ecclesie Coloniensis episcopis preferebat, et quoda809 diuerse sinta810 species martirii.

In dyocesi Treuerensi in cenobio sanctimonialium ordinis Cisterciensis, quod ad Sanctum Thomam uocatura811 , ante hos duos menses energuminaa812 quedama813 , in oratorio eiusdem martiris de statu quarundam animarum tam secularium quam claustralium interrogataa814 , tam racionabiliter de omnibus respondit ut presentes eam uera dixisse non ambigerent. Quam cum domina Elisabeth, eiusdem domus abbatissa, interrogasset si esset in morte episcopia815 Engelberti et dyabolus respondere nollet, adiuratus fortissimisa816 exorcismisa817 ut diceret ueritatem, sic ait: “Queris si fuerim in morte eius? Eciam fui, immo consilio meo interfectus est. Ego Fridericum et satellites eius inspiraui; ego ad facinus illos animaui; ego ut opere maliciam conceptam implerent effeci.” Cui cum dicerenta818 : “Et ubi est anima eius?” respondit: “Heu! heu! subtractaa819 est mihi et sociis meis, qui -[f° 662]- illic conueneramus. Sic se ante mortem preparauerat, sic se lauerat” — contricionem et confessionem notans — “ut nostri iuris nichil esset in illo.” Et adiecit: “Nostis quare tanta miracula faciat?” Respondentibus eis: “Non, sed uolumus, immo precipimus tibi in nomine Christi, ut nobis edisseras”, subiunxit: Quando uolutabatur in suo sanguine et iam moriturus erat, occisoribus suis ex toto corde ignouit, dicens hoc uerbum: “Patera820 , ignosce” etc.a821 Propter hoc uerbum tam potens effectus est cum Altissimo, ut non ei negetur quidquid pecierit ab illo.s822 Et hoc sciatis pro certo numquam aliquem episcopum sedisse Colonie in sede episcopali qui ita possit cum Deo quomodoa823 Engelbertus, et tanti meriti sit apud Deum.” Quod si uerum est, obici potest de sancto Materno apostoli Petri discipulo et sancto Seuerino aliisque eque sanctissimisa824 ecclesie Coloniensis episcopis, quorum irreprehensibilis extitita825 uita et sanctitas in Christo probata. Ad quod respondetur istum fuisse martirem, illos non.s826 Consummatus in breui per martirium Engelbertus expleuit tempora multa. Super tocius tabernaculi pulchritudinem, per cuius cortinas et columpnas ecclesie ordines prefigurati sunt, pelles erant arietum rubricate.s827 Arietes, qui duces gregum sunt, significant ecclesie prelatos, qui uerbo et exemplo, siue utriusque testamenti cognicione, quasi duobus cornibus gregem sibi commissum custodire tenentur. Quorum pelles rubricantur, cum pro commissorum salute uel zelo iusticie mortem sustinentes, uti beatus Engelbertus, lauant stolas suas a828 in sanguine agni.s829 Ipse reuera fortis aries fuit, qui duobus cornibus suis, id est duplici potestate, spirituali et materiali, in hostes ecclesie Coloniensis inpingens illos uentilauit. Quod si obicitur de sancto Euergilloa830 et sancto Agillolfoa831 Coloniensibus episcopis, qui et ipsia832 passi sunt, responderi potest non tam meritoriam fuisse causam martirii eorum sicut in Engelbertoa833 . Primus illorum noctu a latronibus occulte occisus est, alter uero aperte a predonibus, qui diocesis sue terminos peruaseranta834 . Illos martires fecit pietas et innocencia uite, istum uero uirtus obedienciea835 et zelus iusticie. Sicut diuerse sunt species martirii, itaa836 sunt diuersea837 cause martirii. Ut ait auctoritas: Agnus occisus est ab origine mundi.s838 Agnus Christus est, qui in quibusdam membris suisa839 occisus est propter innocenciam ut in Abel, ina840 aliis propter iusticiam ut in prophetis, in aliis propter a841 zelum legis ut in Machabeis, in aliis propter constanciam fidei ut in apostolis; tempore moderniori in sancto Thoma episcopo Cantuariensi occisus est propter libertatem ecclesie conseruandam. Eadem causa mortis exstitit in presule nostro Engelberto. Occubuit ille pro libertatea842 ecclesie Cantuariensis, iste uero pro defensione ecclesie Essendensisa843 . Liberauit ille ecclesiam anglicanam sanguine suo dea844 graui iugo regis Henrici; liberauit iste eque morte sua ecclesiam sue defensioni commissam ab intollerabili exactione comitis Friderici. Et licet beatus Thomas ante passionem multa sustinuerit incommoda, dampna eta845 exilia, que non sustinuit Engelbertus, in ipsa tamen passione plus doloris, angoris a846 et confusionis certum est eum Thoma tollerassea847 . Ille enim, sicut legimus, in capite uno ictu cesus a sacrilegis relictus est in templo; iste uulneribus multis et a lictoribus plurimis toto corpore confossus, nudus relictus est in sterquilinio. Sanctus Thomas occisus est ab eis qui eum apertea848 oderant; sanctus uero Engelbertus, quod maiorem inferre solet dolorem et augere inuidiam, a cognatis et amicis, de quibus nichil malia849 presumebat et quos ipse sublimauerat. Unde philosophus dicit: Duplicatur dolor cum ab eo a quo bonum merueras uenit. Item: Tanto magis iniuria est affectior a850 quanto proximus a851 est qui fecit. Hinc Dauid dicit in psalmoa852 : Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique, et cetera que sequuntur. s853 Relato sacro corpore eiusa854 a predictis abbatibus Coloniam, in ecclesia Beati Petri, in sepulchro decentissimoa855 , preparato iuxta mausoleum nobilissimi presulis et archiducis Philippi in dextra parte ecclesie contra portam meridionalem, gloriosus martir Engelbertus, angelice libertatia856 donatus, sexto kalendas marciia857 dominus Cunradusa858 Portuensis episcopus et sedis apostolice legatus coram innumerabili multitudine diuerse dignitatis, ordinis, sexus et etatis sepeliuita859 . Quanta illic cottidie signa fiant, in libro uirtutum eius ex parte declarabitur. Passus est autem beatus martir anno gracie millesimo uicesimo quinto, mense nonoa860 , die septimoa861 , anno pontificatus sui decimo, sub tercio Honorio papa, imperante Friderico secundo, monarchiam celi et terre gubernante domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto uiuit et regnat per omniaa862 secula seculorum. Amen.

Notes:
  • a809 om. 2a.
  • a810 (d. s.) s. d. 2b1.
  • a811 Prope Kyllburg.
  • a812 r et a sup. ras. in 1a; energuminus 2ab1.
  • a813 quidam 2ab1.
  • a814 interrogatus 2ab1.
  • a815 om. 2a.
  • a816 ualidissimis 2ab1.
  • a817 exorzismis 2a.
  • a818 diceret 2b1.
  • a819 substracta 2b1.
  • a820 (Pater ... uerbum) add. in marg. inf. 1a.
  • a821 illis 2ab1.
  • s822 Cf. Luc. 23, 34.
  • a823 ita 2a m. pr.; ut 2a post corr.
  • a824 scimis 1a m. pr.
  • a825 est 2ab1.
  • s826 Sap. 4, 13.
  • s827 Exod. 39, 33.
  • a828 stolam suam 2ab1.
  • s829 Apoc. 22, 14.
  • a830 Euergislo 2ab1.
  • a831 Agilolpho 2ab1.
  • a832 ibi 2a.
  • a833 (in E.) Engelberti 2ab1.
  • a834 De his uid. narrationes hagiographicas BHL. 2365 et 145, ualde incertae fidei. Cf. Anal. Boll., t. XII, p. 472; t. XIII, p. 180; t. XVIII, p. 57 – 58.
  • a835 (u. o.) o. u. 2a.
  • a836 (ita ... martirii) om. 2b1.
  • a837 (d. s.) s. d. 2a.
  • s838 Apoc. 13, 8.
  • a839 (m. s.) s. m. 2b1.
  • a840 (in ... prophetis) om. 1a.
  • a841 per 2a.
  • a842 (p. l.) propter libertatem 2a.
  • a843 Ensindensis 2a.
  • a844 om. 2a.
  • a845 om. 2ab1.
  • a846 om. 2b1.
  • a847 tolerasse 1a.
  • a848 (e. a.) a. e. 2ab1.
  • a849 om. 2ab1.
  • a850 afflictior 2b1.
  • a851 proximius 2b1.
  • a852 (in p.) om. 2b1.
  • s853 Ps. 54, 13.
  • a854 cuius 2a; om. 2b1.
  • a855 decentissime 2ab1.
  • a856 angelica libertate 2ab1.
  • a857 Immo sexto kalendas ianuarii,, ut recte monuit Winkelmann, t. c., p. 471, annot. 3. Nam die 12 ianuarii consecrauit ipse Conradus legatus altare (Beatae Catharinae) continuum sepulcro clare memorie Engelberti Coloniensis archiepiscopi (Winkelmann, Acta imperii inedita, t. I, p. 486). Idem uero Conradus post Moguntinam synodum in natali Domini anni 1225 aduenit Coloniam (Chron. reg. Colon., Cont. IV, ed. Waitz, p. 257),ibidemque aliquot diebus commoratus est (cf. K. H. Roth uon Schreckenstein, Regesten zur Geschichte des Cardinallegaten Konrad uon Urach, in Forschungen zur Deutschen Geschichte, t. VII, p. 387 – 88; Böhmer-Ficker, n. 10056a – 10061). Quod tamen Winkelmann, l. c., tamquam argumentum praecipuum profert, Conradum die 24 februarii Francofurti fuisse, id minime constat. Cf. Böhmer-Ficker, n. 10073.
  • a858 Conradus 2a; Conrardus 2b1.
  • a859 ita codd. ἀνακολούθως.
  • a860 IX° 2a; nouembrio 2a corr. in marg.
  • a861 (d. s.) VII die 2a.
  • a862 infinita 2ab1.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para