Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER II

De celeri uindicta occisorum eius et de miserabili morte Frederici comitis.

Nunc dicere superest sub quanta celeritate et cum quantaa863 seueritate omnipotens Deus famuli sui sanguinem siue per semet ipsum siue per humanum ministerium uindicauerit. Quantum ei -[f° 663]- displicuerit sacrilegorum actio, licet martiris placuerit passio, pena subsequens manifestat. Uox animarum pro Christo interfectorum est in Apocalipsi: Usquequo, Domine sanctus et uerus, expectas et non a864 uindicas sanguinem nostrum de hiis qui habitant in terra? s865 Non diu Dominus expectauit, non annum, non mensem, sed statim martiris sui Engelberti sanguinem ad se de terra clamantem uindicare cepit.s866 Uindicauit gladio materiali, uindicauit gladio spirituali, et, sicut martir octaua die mortisa867 sue Ludewicoa868 Rodensi praedixerata869 , tam festinanter et tam acriter ut a nobis credi non posset. “Noueris”, inquit, “pro certo quod omnes qui me occiderunt uel quorum consilio occisus sum, male peribunt, et hoc cicius quam credi possit.” Nam die quarta unus satellitum funestorum ab Henrico comitea870 Tuiciia871 a872 captus, in insula Rhenia873 ante ciuitatis menia rotali pena plexus est sine omni misericordia. Non multo post unus capitur et uinculatus Coloniam mittitur; qui pedibus ad equos ligatus, cum per plateas ciuitatis horribiliter nimis tractus fuisset, membris omnibus securi confractis, in rota extra muros positus est. Dicuntur ibidem alii duoa874 non Colonie, sed alibi consimili pena puniti. Ceteri uero tam milites quam seruientes timore mortis natale solum cum possessionibusa875 deserentes, cum duce suo sathana usque hodie circueunt a876 terram et perambulant eam.s877 Ipse autem tocius capuda878 mali Fridericus cum duobus fratribus suis Willelmoa879 et Godefrido, ut supra dictum esta880 , excommunicatus ac deinde proscriptus, proiectus a facie Deia881 , sicut Cayn, qui fratrem suum occiderat, uagus et profugus factus est super terram, nusquam acceptus, nusquam tutus, ita ut dicere posset: “Omnis qui inuenerit mea882 , occidet me.”s883 Interim castrum eius in Ysenburga884 , quod inexpugnabile uidebatur, in ulcionem pontificis obsidetur, redditur et solo tenus destruitura885 . Cum obsessi plures essent et uite necessariis habundarent, in tantum timor illos inuaserat ut diu castrum tenere non auderent. De quo uxor Friderici cum liberis educta est, ut ei merito congrueret quod de Iuda proditore scriptum est: Fiant filii eius orphani et uxor eius uidua.s886 Nutantes transferantur a887 filii eius, et mendicent, et eiciantur de habitationibus suis. Scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius. Non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius. Nam eta888 de omnibus suis Fridericusa889 cum uxore, liberis et fratribus eliminatus est. Theodericus uero episcopus Monasteriensis cum fratre Engelberto Osenburgensia890 electo in concilioa891 Leodicensia892 suspensi profecti sunt Romam. Profectus est et cum eis Fridericus eadem spe qua et illia893 . Cumquea894 aliquanto tempore episcopi in curia stetissent, nec proficerent, eo quod se sufficienter excusare nequirenta895 , procuratoribus ecclesie Coloniensis reclamantibus et litteris principum eos accusantibus, ambo depositi sunta896 , et non multo post tum ex dolore tuma897 , quod credibilius est, ex diuina ulcione mortuus est Theodericus et in locis peregrinis sepultusa898 . Mortui sunt ibidem ex parricidis tres. Mortua est eciam uxor Friderici morte subitanea; cuius uiscera cum fuissent eiecta, ita cor eius ex dolore, ut aiunt, emarcuerat et euanuerata899 , ut uix fabe quantitatem excedereta900 . Mortuus fuerat ante eam pater suus dux Walerammus cum fratre Gerardo, uiri potentesa901 . Sicque miser Fridericus spe ubique destitutus, cum Rome non inueniret a902 misericordiam sibi placentem, uel pocius misericordia indignus uel, quod credibilius est, ad maiorem indignioremque penam diuinitus reseruandusa903 , digressus ab urbe personam suam a904 dissimulando, quantum potuit, cum duobus Leodium uenit. Ubi a quodam, qui eum Rome uiderat, cognitus et quod ipse comes Fridericus esset proditus, a quodam milite Leodicensia905 , nomine Baldewino, fraudulenter satis captus est eta906 domino Henrico Coloniensi episcopo plus quam pro a907 duobus milibus marcarum uenditus; at, Deo dispensante, eodem pene die anno reuoluto, quo beatus martyr Engelbertus cum merore multorum ciuitati mortuus est illatusa908 , Fridericus cum desiderio multorum per portam oppositam captiuus est inuectus. Qui die quarta, quando uidelicet primum martirisa909 septenarium celebriter agebatura910 , ipse nimis turpiter, reuoluto anno, in rota tormentaliter leuabatura911 . Cui -[f° 664]- congruere uidetur quod a Domino per Ezechielem ad regem Egypti dictum est: Expandam super te, inquit, rete meum et extraham te in sagena mea et proiciam te in terra a912 . Super faciem agri abiciam te et habitare super te faciam omnia uolatilia agri, et implebo colles sanie tua, et irrigabo terram fetore sanguinis tui. s913 Uniuersa hec impleta sunt et implentur in Friderico. Captus est eta914 uenditus, extractus et uinculatus, in terram proiectus et securi confractus, sicque super rotam positus esca factus est uolatilibus agri, colles quibus superpositus est implens sanie sua et terram subtus irrigans fetore sanguinis sui. Per triduum illud quo uinctus tenebatur in palacio extra muros ciuitatis, in monticulo qui est iuxta portam Sancti Seuerini, columpna ex lapidibus erecta est alta satis et in illa rota plaustri plumbo uestita, ut durare posset, exaltata. Super hanc funibus tractus est, prius tamen brachiis et cruribus in terra securi confractis. Erat enim anniuersaria dies, in qua martir sacerdoti Rodensi predixerat omnes suos occisores morte mala esse periturosa915 . Quod intelligimus uel de morte corporis, uel de morte anime, uel de utroque. Licet enim mala et turpi morte perierit in corpore Fridericus, speramus tamen eandem penam anime eius fuisse medicinam, eo quod bene contritus et diligenter atque frequenter tam priuatim quam publice confessus se reum clamauerit et penam sibia916 illatam a917 pacienter sustinuerit, eciam ad confringendum membra singula ultro offerens. Et cuma918 in dorso eiusa919 fabricaret carnifex ille immisericors, ictus sedecim per securim ei infligendo, non emisit uocem, ita ut omnes mirarentur.s920 Postea usque ad matutinasa921 in corpore durans, fertur tamen orasse et circumstantibus, ut pro se orarent, supplicasse. Fortassis ex merito martiris Engelberti, qui moriens pro inimicis orauit, gracia hec Friderico. Cum omnia hec que dicta sunt contigerinta922 infra annum primum, haud dubium quin de aliis sacrilegis hiis similia uel fortea923 maiora audituri simusa924 . Et de hiis satis. Nunc autem de miraculis et beneficiis que ad ipsius merita declaranda prestantur infirmisa925 , aliqua dicenda sunt ad honorem domini nostri Iesu Christi, cui cum Patre et Spiritu sancto honor sita926 et imperium in secula seculorum. Amen.

Notes:
  • a863 (c. q.) add. in marg. 2a.
  • a864 om. 2b1.
  • s865 Apoc. 6, 10.
  • s866 Cf. Gen. 4, 10.
  • a867 mensis 1a.
  • a868 Ludouico 2b1.
  • a869 Cf. supra, l. II, c. 10.
  • a870 Henrico de Limburg, iam comite de Berge.
  • a871 nutii 2b1.
  • a872 Deutz.
  • a873 Reni 2ab1.
  • a874 (a. d.) d. a. 2ab1.
  • a875 possessoribus 2b1.
  • a876 circuut 2a ante corr.
  • s877 Iob 1, 7.
  • a878 om. 1a; caput 2b1.
  • a879 Wilhelmo 2ab1.
  • a880 Id de Willelmo et Godefrido nominatim nondum dixerat Caesarius. Hi postea in gratiam redierunt, ut in patria pacifice uiuerent atque etiam Godefridus praepositus Sancti Martini Monasteriensis fieret.
  • a881 Domini 2ab1.
  • a882 om. 2b1.
  • s883 Cf. Gen. 4, 14.
  • a884 Isenburch 2b1.
  • a885 Cf. Chron. reg. Colon. (supra, p. 642, num. 51 extr.); Catalogus III archiep. Colon., Auctarium (MG., Scr. t. XXIV, p. 353, l. 23); Albertus Stadensis, Ann. ad an. 1225 (ibid., t. XVI, 359); Reinerus Leodiensis, Ann. ad h. a. (ibid., p. 679).
  • s886 Ps. 108, 9 – 12.
  • a887 transfererantur 1a.
  • a888 om. 2ab1.
  • a889 (s. F.) F. s. 2a.
  • a890 Osynburgensi 2b1.
  • a891 consilio codd.
  • a892 Leodiensi 2b1.
  • a893 ipsi 2ab1.
  • a894 Cum 2ab1.
  • a895 non possent 2ab1.
  • a896 Cf. Emo Werumensis (supra, p. 641, num. 50 extr.); Albricus mon. Trium Fontium (supra, p. 642, annot. 7 extr.); Reinerus Leodiensis, Ann. ad an. 1225 (MG., Scr. t. XVI, p. 679).
  • a897 ita et 2a; litterarum apices male interpretatus est corr. 2a in marg.: animi.
  • a898 Cf. Reinerus Leodiensis, l. c.: Quorum unus statim in reditu moritur (in reditu = cum rediret?). Obiit die 18 uel 22 iulii, ut docent necrologia; cf. J. Ficker, Die Münsterischen Chroniken des Mittelalters (Münster, 1851), pp. 30, 348. Monuimus (supra, p. 641, annot. 4) Engelbertum electum Osnabrugensem postea in gratiam Romani pontificis esse restitutum. Id uero nondum euenerat uel Coloniae nondum innotuerat quando hunc librum II Caesarius scribebat.
  • a899 (et e.) om. 2b1.
  • a900 Aliam fabulam refert Reinerus Leodiensis, l. c.: uxor Frederici proditoris ludificatione demonum cum paruulo filio extincta.
  • a901 Cf. supra, c. 9 extr.; Reinerus Leodiensis, l. c.: infra annum tam detestabilis parricidii moritur Gerardus de Horne et frater eius Galerannus dux Ardenie.
  • a902 inuenerit 1a.
  • a903 reseruatus 2ab1.
  • a904 om. 2ab1.
  • a905 Leodicense 2a; Leodiensi 2b1.
  • a906 a 2a m. pr.; et 2a corr. in marg.
  • a907 om. 2ab1.
  • a908 (m. e. i.) e. i. m. 2ab1.
  • a909 episcopi 2ab1.
  • a910 celebrabatur 2ab1.
  • a911 Cf. Reinerus Leodiensis, l. c. (p. 679 – 80): Consequenter idem Fredericus prope Hoium in habitu mercatoris cum aliis duobus a Balduino milite de Geneffe comprehenditur et post aliquot dies apud Uisatium comiti de Gelre et summo aduocato Coloniae aliisque baronibus sub custodia uinctus traditur; a quibus Coloniam perductus et per uicos et plateas uinctus et eques circumductus, publica confessione sui sceleris multos mouit in lacrimas. Ad ultimum confractis brachiis et cruribus, pacientissime sustinens cruciatus, in eminentissimo ligno subleuatus et in rota distentus defecit. Chron. reg. Colon., Cont. IV, ad. an. 1226 (ed. Waitz, p. 258 – 59): Item eodem anno Fridericus comes, impii autor homicidii, per totum annum profugus et occultatus, a quodam milite nomine Balschun capitur et pro duobus milibus marcarum et centum marcis uenumdatus, Coloniensi archiepiscopo assignatur. Qui in festo Martini, sequenti scilicet die, anno sequenti, qua corpus lacerum gloriosi archiepiscopi Colonie est receptum, quamque idem episcopus aduiuens pro forma compositionis agenda ipsi prefixerat (cf. supra, p. 653, annot. 4), Colonie presentatus est et tercia die, facta confessione et proditis complicibus huius facti, extra muros ciuitatis in rota positus, super modicam piramidem est eleuatus. Chronicon Albrici monachi Trium Fontium ad an. 1225 (MG., Scr. t. XXIII, p. 917): Itaque circa annum fere completum reuersus a Roma (Fridericus) sub habitu mercatoris et a quibusdam Leodii cognitus est, et quod Hoyum tenderet illico demandatum est Balduino militi de Genefia; qui sine mora ueniens, eum in ualle Amaniensi cepit et Coloniensibus pro magno pretio apud Uiziacum tradidit. Inde Coloniam ductus et per uicos et plateas ut canis uilissime tractus, tandem in rota eminentissima rotatus est, martirium suum recipiens cum omni contritione et deuotione; Albertus Stadensis, Ann. ad an. 1226 (MG., Scr. t. XVI, p. 359): Comes Fridericus de Ysenberg Coloniae extra ciuitatem prope Sanctum Seuerinum rotatur, nimia, ut aiunt, contritione cordis afflictus.
  • a912 terram 2ab1.
  • s913 Ezech. 32, 3 – 6.
  • a914 om. 2b1.
  • a915 Supra, c. 10.
  • a916 om. 2ab1.
  • a917 illam 2a.
  • a918 dum 2ab1.
  • a919 om. 2ab1.
  • s920 Cf. Ps. 128, 3.
  • a921 matutinos 2ab1.
  • a922 contigerunt 2b1.
  • a923 om. 2ab1.
  • a924 Cf. Chron. reg. Colon., l. c. (ed. Waitz, p. 259): Postea (id est post mortem comitis Friderici) conuenientibus episcopis et nobilibus terre, uasallis Sancti Petri, nobiles quidam, qui pro huiusmodi interfectione suspecti habebantur, licet difficulter, ab archiepiscopo et prioribus Coloniensibus ad expurgationem obiecti criminis sunt admissi. In Chronica episcoporum Monasteriensium saec. XIV conscripta multo maiora narrantur: Huius temporibus (Ludolphi episcopi, 1227 – 1248) papa contra comites de Thekeneborch et Swalenberghe et uniuersos qui contra Enghelbertum archiepiscopum Coloniensem conspiracionem fecerant crucem predicauit et totum imperium et ducem Brabancie et comites Flandrie et Hollandie, de Monte, Gelree, Iuliacensem et omnes episcopos et archiepiscopos de Almannia, principes, nobiles, militares, populares et burgenses in uindictam prefati Enghelberti occisi incitauit et. q. s. (J. Ficker, Die Münsterischen Chroniken, p. 31). His fabulis aetatis recentioris aliquid ueri subesse atque in quosdam uiros nobiles, nominatim uero in Ottonem comitem de Tecklenburg, quem Fridericus comes inter Engelberti inimicos recensuerat (cf. supra, c. 1), saeuitum esse certo constat. Uid. Ficker, Engelbertus, p. 188 – 92; Winkelmann, Kaiser Friedrich Il., t. I, p. 475 – 76. Cf. etiam Gelenius, Uindex libertatis, p. 162 – 66.
  • a925 De his miraculis meminerunt etiam alii, Heinricus archiepiscopus anno 1229 (cf. supra, p. 643, num. 55), Conradus archiepiscopus anno 1240 (cf. ibid., num. 56), Chronica regia Coloniensis (cf. p. 642, num. 51), Gesta Treuerorum, Cont. IV, c. 4 (MG., Scr. t. XXIV, p. 400) : Cuius eciam mortem preciosam in conspectu suo Dominus multis miraculis declarauit; Chronicon S. Martini Turonense (ibid., t. XXVI, p. 471): Sed quia memor fuit iusticie Dei solius nec ad carnem respiciens cor reflexit, retributor bonorum operum eum innumeris signorum miraculis illustrauit. Quae omnia uel pleraque saltem intra primum annum ab obitu sancti accidisse uisa sunt, si fides est Albrico monacho Trium Fontium, qui in Annalibus ad an. 1225 narrat (MG., Scr. t. XXIII, p. 917): Et cum expirasset (Fridericus de Isenberg) et domni Colonienses alta uoce “Te Deum laudamus” etc. decantassent, eo quod uindicta de nece archiepiscopi esset consummata, ex tunc archiepiscopus, qui huc usque miracula faciebat, ea facere omisit.
  • a926 om. 2ab1.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para