Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER II

Quod in Susacia inter domnum episcopum et comitem Fredericum de pace tractatum est.

Post festum omnium sanctorum Deo dilectus pontifex propter bonum pacis Susaciam uenita381 . Uenit et Fridericus cum fratribus suis episcopis, aliisa382 cognatis suis atque consiliariis. Ubi cum triduo pro composicione laboratum esset, nulla uia que Friderico placeret inueniri a383 potuita384 . Indurauerat enima385 dyabolus cor eius quasi lapidem et strinxerat illuda386 quasi malleatoris incudem.s387 Cuius consiliariis tunc temporis congruebat quod de dyabolo, cuius membra per conspiracionem effecti sunt, pauloa388 superius ad Iob dictum est a Domino: Corpus, inquit, eius a389 , quasi scuta fusilia, squamis se prementibus. Una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit a390 per eas. Una adheret alteri et tenentes se nequaquam separabuntur.s391 Ita erant, quidquid ore dicerent, conspiratores illi, in concepta malicia pertinaces et indurati, ita coherentes et confederati, ut nullum pacis consilium corde possenta392 admittere.

Notes:
  • a381 Cf. litteras Engelberti, Knipping, n. 567 (ubi lege “Nou. Anfang”, non “Vor Anfang”): constituti apud Sosatum oppidum nostrum cum multa turba clarorum uirorum.
  • a382 aliisque 2ab1.
  • a383 inuenire 1a.
  • a384 Hinc factum est ut Engelbertus pro forma compositionis agenda Friderico diem 10 nouembris 1226 constitueret. Ita Chron. reg. Colon., Cont. IV, ad an. 1226 (ed. Waitz, p. 259). Cf. Knipping, n. 568.
  • a385 om. 2a.
  • a386 id 2b1.
  • s387 Cf. Iob 41, 15.
  • a388 post add. 2b1.
  • a389 om. 2b1.
  • a390 incedat 1a.
  • s391 Iob 41, 6 – 8.
  • a392 posset 2b1.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para