Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER II

Quod confessionem suam episcopo Mindensi faciens, fratribus Frederici, episcopo Monasteriensi et Osenburgensia421 , que sibi intimata fuerant reuelauita422 .

Et assumens episcopum in capellam suam, solus soli confiteri cepita423 omnia peccata sua ab ineunte aetate cum tanto ymbre lacrimarum, -[f° 654]- ut totum pectus eius infunderent et cordis maculas crebris stillicidiis, ut speramus, diluerenta424 . Cui cum diceret dominus Mindensisa425 : “Timeo aliquida426 latere adhuca427 in consciencia uestra, quod mihi dictum non sit”, respondit beatus illea428 : “Dominus scit nichil me ex industriaa429 subticuisse.” Postea tamen plenius cogitans de peccatis suis, summo mane in priorem locum ducens confessorem suum confessor Domini in spiritu humilitatis et in animo contrito quod memorie occurrerat rursus cum tantis lacrimis confessus est, ut in tali persona talem graciam lacrimarum episcopus Mindensisa430 mirari non sufficeret, et ille merito cum propheta dicere posset: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt a431 legem tuam.s432 Teste eodem episcopo, cuius relacione hec comperta sunt, sic se contricione cordis coram Domino mactauit, sic se oris confessione mundauit, tam sollicite utraque iustificacione se preparans ac a433 si ipsa die moriturus esset. Postea, consciencia serenata, confidenter ait: “Modo uoluntas Dei de me fiat.” Ecce sic uerus et summus sacerdos homo Christus Iesus, qui se in ara crucis offerre dignatus est hostiam propitiacionis pro peccatis nostris, sacerdotem penitentem pro diluuioa434 lacrimarum suarum abluere et emundare uoluit, ut Deo Patri per martirium offerendus in holocaustum esset hostia pura, hostia sancta, hostia placens et immaculata. Sacerdotes ueteris testamenti hostias offerendas prius lauabant. Interim pulsatum est ad ostium a435 capelle, et non permisit aperiri dominus archiepiscopus, eo quod haberet oculos ex fletu adhuc tumidos et humidosa436 . Cumque pulsantes perseuerarent et dicerent quia Monasteriensis et Osinbrucgensis a437 episcopi ad ostium starent, postquam oculos exterserat et faciem siccauerata438 , intromissi sunt; ponensque a439 manus super humeros illorum, dexteram super scapulam unius et sinistram super scapulam alterius, ait: “Uos, dominia440 , ambo cognati mei estis. Ego, sicut optime nostis, in nullo uos lesi, sed, in quantum potui, semper promoui, necnon et fratres uestros. Et ecce a diuersis tam litteris quam uerbis mihi intimatum est quod frater uester comes Fridericus a441 , quem intime dilexi et cui non nocui, malum michi machinetur, uolens me occidere.” Ad quod uerbum illi simulantes quod in corde non habebant, pauidi responderunt: “Absit hoc, domine, absit; nec est necesse uos de hoc uerbo pertimescerea442 , quia nunquam ascendit in cor eius. Omnes per uos ditati, honorati eta443 sublimati sumus.” Hoc uerissimuma444 erat. Nam Theodericuma445 electus in archiepiscopum statim promouit in maiorem preposituma446 a447 , deinde in episcopum Monasteriensema448 , Engelbertuma449 et postea add. 2ab1.] in episcopum Osinbrucgensema450 a451 , Philippum fratrem illoruma452 in maioris ecclesie Coloniensisa453 canonicum, insuper illum faciens thesaurariuma454 . Eo a455 tempore quo occisus est laborauit ut frater eorum Bruno fieret maior prepositusa456 ecclesie Traiectensisa457 a458 . Hec idcirco commemoraui, ut lector cognoscat qualem uicema459 ei rependerinta460 .s461 Reuera retribuebant ei mala pro bonis et cum loqueretur illis et pro illis bonum, impugnabant eum gratis.s462

Notes:
  • a421 Osnaburgensi 2b1.
  • a422 manifestauit 2b1.
  • a423 (con. ce.) ce. con. 2ab1.
  • a424 diluerunt 2a.
  • a425 Myndensis 2a.
  • a426 om. 2ab1.
  • a427 (l. a.) a. l. 2ab1.
  • a428 (b. i.) i. b. 2b1.
  • a429 (n. me ex i.) me ex i. n. 2ab1.
  • a430 Myndensis 2ab1.
  • a431 custodiui 2ab1.
  • s432 Dan. 3, 39., Ps. 118, 136.
  • a433 (ac ... serenata) om. 2a.
  • a434 (p. d.) profluuio 2ab1.
  • a435 hostium 2a.
  • a436 (t. et h.) h. et t. 2a.
  • a437 Osenburgensis 2a; Osnaburgensis 2b1.
  • a438 siccaret 2a, siccarat 2a corr.
  • a439 (ponensque ... ait) Quibus domnus archiepiscopus ait 2a in marg.; Quibus et ait 2b1.
  • a440 et add. 2a.
  • a441 (f. u. c. F.) c. F. f. u. 2ab1.
  • a442 (uos de h. u. p.) de h. u. p. uos 2ab1.
  • a443 om. 2a.
  • a444 uerissime 2b1.
  • a445 Theodericus 2a; Theodricus 2b1.
  • a446 propositum 2a.
  • a447 Ante mensem aprilem anni 1217, cum die 10 huius mensis ab Honorio III impetrauerint decanus et canonici Susatienses ut sibi praepositi eligendi libera facultas confirmaretur (Potthast, n. 5515). Id autem tunc a pontifice petiisse aestimandi sunt, postquam praepositus ipsorum, qui erat ipse Theodericus de Altena, a consobrino suo Coloniam translatus erat. Cf. supra, p. 635, num. 35.
  • a448 Electus die 22 iulii 1218.
  • a449 uero in prepositum (prop-2a) Beati (Sancti 2b1) Georgii [Cf. supra, p. 628, annot. 2. Praeposituram Sancti Georgii sibi conseruauit Engelbertus, donec pallium accepit die 24 aprilis 1218 (cf. supra, p. 633, num. 29). Statim autem illam tradidisse uidetur Engelberto de Altena consobrino, cum die 28 iunii eiusdem anni iam certior factus esset Honorius III illam ab archiepiscopo cuidam consanguineo esse collatam (Knipping, t. III, n. 210) atque postea Engelbertus de Altena ea reapse potitum uideamus (u. gr. Knipping, n. 302).
  • a450 Osenburgensem et 2a; Osinburgensem et 2b1.
  • a451 Post mensem iunium 1224.
  • a452 eorum 2a.
  • a453 (m. e. C.) maiori ecclesia Coloniensi (Colonie 2b1) 2ab1.
  • a454 Custos maioris ecclesiae erat anno 1222. Cf. Knipping, n. 344.
  • a455 eodem 2b1.
  • a456 ita et 2a.
  • a457 (e. T.) T. e. 2ab1.
  • a458 Nequaquam factus est anno 1224 praepositus Sancti Georgii, ut coniecit Ficker, Engelbert, p. 215. In litteris enim, quas hic affert, praepositus sancti Georgii comparet non Bruno, sed Heinricus; cf. Knipping, n. 494.
  • a459 add. in marg. 2a.
  • a460 rependerunt 2b1.
  • s461 Ps. 34, 12.
  • s462 Ps. 119, 7., Ier. 18, 20.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para