Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER II

De eo quod dea463 Susaciaa464 et uersus Suelmea465 festinans uiduam in uia uindicauit.

Comes Fridericus, ut conceptam maliciam melius dissimulare posset, uerbo tenus pro bono pacis sibi a domino episcopo oblata acceptauit, cum ipso de Susacia exiens eumque tam familiariter deducens ut ei episcopus diceret: “Cognate, cum multa iocunditate simul ascendemus ad sollempnem curiam regis, quam in Nurinberga466 celebrabita467 cum principibusa468 .” Sciens Fridericus quod postera die ecclesiam dedicaturus esseta469 in Suelmea470 a471 , nacta occasione, exemplo Iude, petita licencia, ad satellites suos rediit; quos ad diuersas destinans insidias, quid facturi essent instruxit et, quanto studiosius poterat, animauit. Erat enim feria sexta post festum Omnium Sanctorum et Dominia472 electus die eadem sanctis omnibus per passionis meritum sociandus ad dedicationis locum uenire ieiunus disponebata473 . Cui eodem die uidua quedam occurrit super duabus causis sub interminacione diuini nominis iudicium illius flagitans. Cuius uociferacione Domini sacerdosa474 commotus, ne in hoc inferior uideretur iudice iniquitatis, de quo Dominus dicit in Euangelio, qui Deum non timebat et hominem non reuerebatur, mox de equo descendit et, sede composita, loco ducis ad iudicandum sedens, super feodoa475 de quo uidua conquesta est sentenciam quesiuit et accepit.s476 Pro se enim et contra uiduam sentenciam audiens latam, ex multa cordis compassione cum effectua477 protulit uerbum memoria dignum: “Ena478 , domina”, inquit, “feoduma479 de quo conquesta estis, uobis per sentenciam est ablatum mihique adiudicatum. Sed ego propter Deum, uestre compassus miserie, illuda480 uobis relinquo. Alterius negocii uestri querimonia ad me non pertineta481 .” Simile aliquid legimus in hystoria romanaa482 dea483 pio principe Traiano. Qui cum esset in expedicione positus et miliciaa484 uallatus, uidua illi uetustissima in foro occurrens et iniuriam suam illi conquerens, cum ille diceret se iusticiam ei facturum cum rediret, illa responderet reditum eius esse incertum, mox dominus orbis substitit, uiduam audiuit et uindicauit, omnia suaa485 illi restituens. Amplius aliquid operatus est princeps noster. Traianus per iudicium uidue fecit iusticiam, Engelbertus omne iudicium conuertita486 in misericordiam.s487 Et quia sine fide impossibile est placere Deo, si imperator opusa488 illud pietatis exercuit zelo iusticie, non appetitu secularis glorie, poterat ei esse ad mitigacionem pene, quod sacerdoti Domini, eo quod uir esset chatholicus a489 , contritus et confessus, merituma490 fuisse creditur uite eterne. Opus imperatoris, eo quod extra caritatem fieret, mortuum remansit; opus uero episcopi, quod ex caritate factum speramus, glorie martirii multum euma491 habilitauit.

Notes:
  • a463 om. 2b1.
  • a464 exiens add. 2b1.
  • a465 Swelme 2a.
  • a466 Nurinberch 2b1.
  • a467 celebrabat 2a.
  • a468 Cf. supra, p. 639, num. 47 extr.
  • a469 (ec. d. es.) d. es. ec. 2b1.
  • a470 ita et 2a.
  • a471 Schwelm, urbs Westfaliae inter Coloniam et Susatiam, proprior tamen Susatiae. Quia ecclesiam Suelme sequenti dominica (9 nouembris) erat consecraturus, ideo ea die qua occisus est confessionem de peccatis suis fecisse Engelbertum (cf. supra, c. 4) docet Chronica regia Coloniensis, Cont. IV, ad an. 1225 (ed. Waitz, p. 256). De die quo consecranda erat ecclesia Suelmensis cum Caesario concordant Gesta Treuerorum, Cont. IV, c. 4 (MG., Scr. t. XXIV, p. 400, l. 7): Martirizatus est beatus Engilbertus in uigilia sancti Willebrordi aduesperascente iam die (id est in nocte inter dies 6 et 7 nouembris), feria sexta (= die 7 nouembris), adhuc ieiunus, prope uillam Swelme, in qua proximo die ecclesiam erat consecraturus.
  • a472 dominus 2b1.
  • a473 disposuit 2ab1.
  • a474 (D. s.) s. Dei 2ab1.
  • a475 feudo 2b1.
  • s476 Luc. 18, 2.
  • a477 (c. e.) om. 2ab1.
  • a478 Eia 2a.
  • a479 feudum 2b1.
  • a480 id 2ab1.
  • a481 (q. ad me n. p.) ad me n. p. q. 2b1.
  • a482 Quae sequuntur accepit Caesarius non ex antiquissimo teste huius fabulae, ex Uita dico S. Gregorii Magni BHL. 3637 (ed. Gasquet, p. 38), sed ex recensione interpolata (BHL. 3640) Uitae S. Gregorii a Paulo diacono conscriptae (Act. SS., Mart. t. II, p. 136, num. 25) uel certe a quopiam qui istam fideliter exscripserat.
  • a483 die 2a.
  • a484 millicia 2a.
  • a485 om. 2ab1.
  • a486 uertit 2b1.
  • s487 Hebr. 11, 6.
  • a488 om. 2ab1.
  • a489 catholicus 2a; chatolicus 2b1; et add. 2a, add. 2b1 sed delet.
  • a490 meritorium 2a; meritorum 2b1.
  • a491 om. 2ab1.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para