Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER II

Quod comes Fredericus crebrius ad ipsum ueniens statum eius explorauit.

Cumque properaret ad locum destinatum, comes Fridericus circa meridiem ad eum uenit, certificari tantum uolens quo tenderet, qui uel quanti cum eo essent. Quem cum episcopus salutaret et, ut secum pernoctareta492 , plurimum inuitaret, non acquieuit ille, aliquid ut prius occasionis pretendens. O cor agninum, o oculum columbinum, cor sine felle, oculus sine suspicione! Inuitat amicus hostem, domesticus latronem, hostia carnificem. Comite recedente et pontifice procedente, tempus adest uespertinum. Uesperis uero dictis, rursum adest comes. Quem uidensa493 a longe Conradusa494 comes Tremonie a495 ait ad episcopum: “Domine, creber comitis huius accessus uela496 recessus multum mihi suspectus esta497 . Eta498 nunc tertio uenit, et non sicut ante in palefrido, sed in dextrario. Consuloa499 ut a500 uos dextrarium uestrum ascendatis.” Cui ille respondit: “Hoc nimis esset notabile. Non eum timeo, quia non nocui illum.” Cumque approquaret, considerauerunt colorem uultus eiusa501 totum immutatum. Heu! quam difficile est, ut quidam ait, crimen non prodere uultu. Et cepit eum alloquia502 episcopus et dicere: “Sciebam, cognate,s503 quod tandem maneresa504 mecum.” Et non respondit eia505 , conscius ipse sibi; et pergebant simul. Propter quod quidam tam ex clericis quam ex militibus suspicione territi subtraxerunt se illorum comitatui. Nam magna pars episcopalis familie cum cocisa506 dudum ad hospitium preparandum precesserat et pauci cum pontifice remanserant. Sole properante ad occasum, hostia cum immolante properat ad aram, ut fieret Domino sacrificium uespertinum, quod dignius erat in lege. Passus est Christus sexta feriaa507 , hora sexta, scilicet in meridie, ut declararet se mediatorema508 Dei et hominum. Engelbertum uero pati uoluit eadem feria, sed in fine diei, ut ostenderet eum per bonum finem, non per precedentem uitam, coronatum. Per caudam hostie bonus finis designatus est in lege. Hostiam sine cauda offerre non licuit; neque Deo uita bona sine bono fine placebit.s509 Sciens scriptum beatus ille: Qualem te inuenero, talem te iudicabo a510 , maxime a religiosis expetere solebat, quatinus ei finem bonum suis oracionibus apud Deum optinerent.s511 Quod et factum est ordine tali.

Notes:
  • a492 uellet add. 1a.
  • a493 add. in marg. 2a.
  • a494 Conrardus 2b1.
  • a495 Dortmund.
  • a496 siue 2ab1.
  • a497 (s. e.) e. s. 2ab1.
  • a498 En 2ab1.
  • a499 uobis add. 2ab1.
  • a500 et add. 2a.
  • a501 (c. u. e.) u. e. c. 2a; uultum e. c. 2b1.
  • a502 aloqui 2a.
  • s503 Ouid. Met. 2, 447.
  • a504 maneas 2b1.
  • a505 uerbum add. 2ab1.
  • a506 totis 2a.
  • a507 (s. f.) f. s. 2a.
  • a508 meditatorem 2a.
  • s509 Cf. Leuit. 22, 23.
  • a510 iudico 2ab1.
  • s511 Cf. Ezech. 24, 14?
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para