Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER II

De morte eius et quod Suelmea512 delatum est corpus eius.

Circa crepusculuma513 uentum est ad locuma514 insidiarum.a515 Ecce comes enormitatem concepti facinoris considerans et abhorrescensa516 , dicere cepit ad suos: “Ue mihi misero! Quid est quod facere uolui, ut dominum et cognatum meum occiderem?” Quem mox hii, quos ipse dudum flatu Beemotha517 succenderat, reaccendentes, sic ad facinus instigauerunt ut instar colubri uenenum, quod ad modicum euomuerata518 , ardencius resumeret. Qui mox cum Herenberto de nece episcopi tractans uoluntatem suam ei exposuit. Statim ille, secundum quod edoctus fuerat a fratre suo dapifero, assumpto secum Herinbertoa519 de Swertena520 , dominum archiepiscopum precesserunt. Et cum in ascensu montis essenta521 , comes ait: “Domine, hic est uia nostra a522 .” Cui episcopus respondit: “Dominus nos custodiat.” Non enim sine suspicione fuit. Tunc comes parum expectansa523 , alios famulos post ipsum destinauit, precipiens eis ut Herenberto assisterent in eo quod inciperet. Cumque uiam concauam, que in sumpmitate duabus semitis hinc inde cingebatura524 episcopus ingrederetur, premissi serui comitis cum tanto strepitu ingressum preanticipauerunt ut eciam ipse dominus episcopusa525 , sicut hodie testis est cellerarius de Hemmeradea526 a527 , turbatusa528 miraretur. Alii a dextris, alii aa529 sinistris -[f° 656]- gradiebantur, quidam uero retro cum comite insidias obseruantes sequebantur. Tunc Herenbertus signum eis dans qui in latebris erant, tam horrificum emisit sibilum ut non soluma530 homines traditionem ignorantes, sed et equi quibus insidebanta531 stuperent. Mox hii qui precesserant, extractis gladiis, reuersi sunt. Quo uiso, miles quidam, qui a532 inter ipsos et episcopum erat, territus clamauit: “ Domine, ascendite cito dextrarium uestrum, quia mors in ianuis est.” Ducebatur enim a tergo eius a nobilia533 adolescente de Hemersbacha534 . Uidentes famulia535 comitis quod dextrarium ascendisset, obiecerunt se ei et uulnerauit eum unusa536 grauiter in crurea537 , nullo eum defendentea538 , exceptoa539 Cůnrado a540 de Tremonia, qui se, extracto gladio, Herenberto Rennekoiea541 a542 obiecit. Quem idem Herenbertusa543 preueniens magno ictu in fronte euma544 percussit. Auertente se Cůnradoa545 ab eo, aliusa546 eum inter scapulas uulnerauita547 . Ecce iste est Herenbertusa548 qui paulo ante dominum episcopum premunierat, ut, si secus quam ipse speraret res eueniret, ipse se excusare posset. Uidentes ista qui erant cum episcopo, omnes, relicto eo, fugerunt; et impletum est in illis quod per prophetam de capite nostro scriptum est: Percuciam pastorem et dispergentur oues.s549 Quid post hec de episcopo gestum sit, tum propter suorum fugam, tum propter noctem imminentem, quia plene sciri non poterat, nutu Dei actum est ad martirii eius ordinem modumque declarandum ut comes Fridericus ab Urbe rediens Coloniam captiuus duceretur a550 ; qui culpam suam palam confessus parricidii reos nominatim expressit, eciam fratres suos supradictosa551 de reatu accusans. Captus esta552 cum eo cum alteroa553 quodam Tobiasa554 notarius suusa555 , qui in uinculis positus ad peticionem quorundam canonicorum, qui me ad scribendum amplius sollicitaueranta556 , ut uerius scribi posseta557 qualiter uel a quibus beatus episcopus sit occisus, spe consequende uenie eciam scriptoa558 manifestauit, Deum testem inuocans in anima sua a559 se uera dixisse secundum quod ipsius comitis in agone et aliorum nefandorum Rome confessio patefecit. Et hec de hiis dicta sufficiant. Cumquea560 dominus episcopus adhuc esset in uia concauaa561 , satellites premissi per frenum ipsuma562 rapientes, sicut scribit Tobias, dextrarium eius cum tanta uiolenciaa563 uerterunt ut frenum ei e manibus traherent. Qui cum ex utraque parte uiam declinarea564 non posset, quia arta et concaua fuit, media uia in descensu fugit. Illis autem eum insequentibus, Ioachyma565 dextrariuma566 in femore uulnerauit et, cum ex neutraa567 uia ipsum preirea568 possent, Herenbertusa569 extra uiam in equo prosiliensa570 in acutissima semita, sicut confessus est, ipsum preueniens per capucium cappea571 arripuit a572 et eum ex latere ad se inclinans secum ad terram traxit. Et mox uia573 surgensa574 episcopus, quia forcior illo erat, extra uiam fugita575 in rubum, solo Herenberto per fimbriam cappe illi inherente. Cumque clamorem in rubo comes audisset, propius accedens clamasse dicitur: “ Apprehendite et tenete eum, quia forcior nobis iama576 efficitur uir.” Et cum uerba supplicacionis emitteret episcopus et diceret: “ Sancte Petre, quid mihi imputant isti homines? ”, frendens Fridericus ait: “ Cedite latronem, cedite, qui et nobiles exheredat et nemini parcit.” Tunc Gissillerusa577 uidens Herenbertum cappe eius inherentem, festinanter descendit et furibunde post eos currensa578 primum uulnus in capite sibi fecita579 ; secundo ictu uibrato, ut puto, manum illi amputauita580 ; cuius corpus idem Gissillerusa581 eciam gladio transfixit. Uerba sunt Tobie. Eadem hora Iordanisa582 , qui ab eo proscriptus fuerat, superueniens maximum uulnus in capitea583 eius inflixit, — sica584 se iactauit in Ysenberga585 , — secundo dicente episcopo: “ Owea586 !” Tunc ipsum seorsuma587 inclinantes Herenbertus primo cultello euma588 perforauit, comitea589 eiulante et clamante: “Heu me miserum nimis! Factum est.” Cui cum predictus Gissillerusa590 caput precidere uellet, a Godefrido, quem comes ad prohibendum miserat, per capillos abstractus est. A quercu autem, ubi primo cedi ceperat, usque ad locum ubi detractus est et extinctusa591 a592 , ubia593 super martirium eius capella fabricata est, uix decem passus distant. Ubi super eum uelut canes rabidi atquea594 famelici filii perdicionis congregati cultellis acutissimis ad hoc preparatis sic totum corpus eius confoderunta595 ut a uertice usque ad plantam nulla pars corporis a uulnere uacua remaneret, ita ut dicere posset cum propheta in persona Christi, cuius membrum effectus est pro iusticia moriendo: Circumdederunt me canes multi, concilium a596 malignantium obsedit me, etc.s597 Tunc unus ex eisa598 fertur eum sub pede incidisse, ut probaret si obisset. Sicque ad equos suos singuli recurrentes ubi comes erat conuenerunt, corpore in terra relicto. O presumpcio ceca, furor mille mortibus plectendus! O insania non hominum, sed beluarum, que non est reuerita tam audacter, tam crudelitera599 , tam uiliter occidere -[f° 657]- christum Domini, sacerdotem Domini, pontificem magnum, et non qualemcumque pontificem, sed pontificum patrem ac principem et, quod magis terrere debuerat, ducem fortissimum aca600 Romani regni tutorem. Patrato tanto parricidio, homines dyabolo pleni cum suo comite, immo tocius malicie fomite, recedentes, Domini sacerdotem, ac si unctus non esset oleo, reliquerunt in sterquilinio. Miles quidam, Leoniusa601 nomine, qui illi adheserat cum primum tentus uulneraretur, Henricum cellerarium de Hemmenrodea602 , qui modicum precesserat, insecutus ait: “Heu, domine cellerarie, quid faciemus? Dominus noster archiepiscopus grauiter uulneratus est et a comite Friderico captiuus a603 abductus a604 ”, — recitansa605 que uiderat, ita esse putabat. — Cui ille, supraa606 quam credi potest turbatus, respondit: “Pium est ut reuertamur et uideamus quid circa illum agatur uel quo ducatur.” Qui cum simul reuerterentur ad locum occisionis, audiunt clamores lictorum in nemore errantium. Erat enim nox. Cumque girarent et circumspicerent, offenderunt corpus martiris extinctum, confossuma607 ipsoque aspectu nimis horrendum. Et consternati ualde, suadente cellerario, ne indecenter a feris corpus, si ibi nocte eadem remaneret, forte attrectaria608 posseta609 , abeuntes de proximis domibus carrucam fetidam, qua ipsa die fimus fuerat eiectus, adducunt. Et ecce corpus gloriosi principis, quod reliqueranta610 ex parte uestitum, pene totum reperiunt nudum. Nam preter femoraliaa611 et camisiama612 , que collo eius herebata613 , nichila614 illia615 dimiserant; wambasiuma616 a617 uero et pilliuma618 eius iuxta corpus inuenerunt. Que omnia ita sanguine erant infecta et dilaniata, ut quasi nullo usui necessaria spoliatores negligerent. Per que hodie multia619 beneficia sanitatum consequuntur. Cellerarius uero, miles et elemosinarius corpus tollentes et linteamini a620 inuoluentes uehiculo imposuerunt. Quod Suelmea621 perducentes, cum in ecclesia illud ponere decreuissent, non permisit sacerdos, contaminacionem basilice pretendens, cum magis sanguine martiris dedicaretur. Propter quod et alia quedam, ina622 quibus martiris gratiam demeruit, usque hodie grauiter satisa623 in suo corpore diuinitus flagellatur. Positus est tamen in domo eiusdem sacerdotis a624 , in qua pernoctare et comedere proposuerat Dei sacerdos uiuusa625 , et due candele ad dedicacionem preparate circumposite, una ad caput et altera ad pedes. Diuidentibus inter se uigiliasa626 , cum cellerarius usque ad mediam noctem iuxta corpus sederet et cursum beate Dei genitricis et uirginis Marie lectitaret, sicut usque hodie testis est, numquam aliquid horroris ex illius contactu, sicut de cadaueribusa627 occisorum fieri assolet, passus est. Haut dubium quin ex presencia sanctorum angelorum gratia hec, qui circa corpus martiris celestes excubias celebrabant. Fuerat enim idem Henricus ante conuersionem miles et tanto fortassisa628 ad huiusmodi opus expedicior et audacior quanto assuecior.

Notes:
  • a512 Swelme 2a.
  • a513 crepulculum 2a.
  • a514 loca 2a.
  • a515 Et add. 2ab1.
  • a516 abhorrens 2ab1.
  • a517 Behemot 2a; Behemoth 2b1.
  • a518 euomerat 2b1.
  • a519 Herenberto 2ab1.
  • a520 Schwerte ad Ruram flumen, inter Schwelm et Susatiam.
  • a521 esset 2ab1.
  • a522 om. 2ab1.
  • a523 (c. p. e.) p. e. c. 2ab1.
  • a524 domnus add. 2ab1.
  • a525 (d. e.) pontifex 2ab1.
  • a526 Hemmerode 2b1.
  • a527 Himmerode, monasterium ordinis Cisterciensis bene notum.
  • a528 turbatur 2b1.
  • a529 om. 2b1.
  • a530 om. 2ab1.
  • a531 insedebant 2ab1.
  • a532 add. al. m. sup. lin. 1a.
  • a533 nobile 2a.
  • a534 Hemirsbach 2a, 2b1 corr.
  • a535 famili 2a.
  • a536 (e. u.) u. e. 2a.
  • a537 (g. in c.) in c. g. 2a.
  • a538 defensante 2ab1.
  • a539 milite add. 2ab1.
  • a540 Conrado 2a; Conrardo 2b1.
  • a541 Rinckoye 2a; Renckore 2b1.
  • a542 Heribertus Rinckore in editis; unde coniecerunt (cf. Ficker, Engelbert, p. 263) uirum hunc fuisse nescio quem Heribertum de Rinkerode. Uix tamen crediderim Rennekoie uel Rinckore esse nomen loci, immo potius Herenberti cognomen. Idem in Chronico Monasteriensi saec. XIV (ll. cc. supra p. 652, annot. 8) dicitur Rydenkaten.
  • a543 Herenbritus 2a.
  • a544 om. 2ab1.
  • a545 Conrado 2a; Conrardo 2b1.
  • a546 alio ictu 2ab1.
  • a547 De Conrado uid. etiam supra, p. 640, annot. 7.
  • a548 Hernbertus 2b1.
  • s549 Matth. 26, 56., Matth. 26, 31., Cf. Zach. 13, 7.
  • a550 De his plura infra, c. 17.
  • a551 om. 2ab1.
  • a552 et add. 2ab1.
  • a553 (c. a.) et c. milite 2ab1.
  • a554 Thobias 2b1 et sic deinceps.
  • a555 eius 2ab1.
  • a556 sollicitauerunt 2a.
  • a557 possent 1a.
  • a558 (e. s.)om. 2ab1.
  • a559 (a. s.) animam sua 2a.
  • a560 Porro cum 2ab1.
  • a561 positus add. 2ab1.
  • a562 om. 2ab1.
  • a563 (d. e. c. t. u.) c. t. u. d. e. 2ab1.
  • a564 (u. d.) d. u. 2ab1.
  • a565 Ioachim 2ab1.
  • a566 eius add. 2ab1.
  • a567 parte in add. 2b1.
  • a568 non add. 2ab1.
  • a569 Herinbertus 2a.
  • a570 presiliens 2ab1.
  • a571 capē (= capere) 2a; capere 2b1, sed a corr. delet.
  • a572 arrupuit 2a.
  • a573 uiolenter 2ab1.
  • a574 beatus add. 2ab1.
  • a575 (fugit ... clamorem) om. 2ab1.
  • a576 om. 2ab1.
  • a577 Gisilbertus 2ab1.
  • a578 cursitans 2ab1.
  • a579 (s. f.) eius dedit illi 2a; illi dedit 2b1.
  • a580 (uibrato ... amputauit) uibrans ferrum m. ei. ut p. (ut p. ei 2b1) abscidit 2ab1.
  • a581 Gisilbertus 2a; Ghisilbertus 2b1.
  • a582 Iordanus 2ab1.
  • a583 (in c.) capiti 2ab1.
  • a584 om. 2b1; sicud 2a.
  • a585 Isenberg 2a; Ysenberch 2b1.
  • a586 O ue 2b1.
  • a587 (i. s.) s. i. 2ab1.
  • a588 (c. e.) e. c. 2ab1.
  • a589 ut aiunt add. 2b1.
  • a590 Giselbertus 2a; Ghisilbertus 2b1.
  • a591 extractus 2ab1.
  • a592 Geuelsberg (cf. infra, l. III, prol. in fine), iam oppidum inter Hagen et Schwelm.
  • a593 hodie add. 2ab1.
  • a594 ac 2ab1.
  • a595 perfoderunt 2ab1.
  • a596 consilium 2ab1.
  • s597 Ps. 21, 17.
  • a598 exemplo eius qui latus Domini lancea aperuit add. 2ab1.
  • a599 et add. 2ab1.
  • a600 et 2ab.
  • a601 Leonies 2ab1.
  • a602 Hemenrade 2a; Hemenroede 2b1.
  • a603 captus 2ab1.
  • a604 est add. 2b1.
  • a605 (recitans ... putabat) om. 2b1.
  • a606 super 2a.
  • a607 confessum 2a.
  • a608 attractari 2a.
  • a609 possit 2a.
  • a610 relinquerant 2a.
  • a611 femuralia 2a.
  • a612 (f. et c.) c. et f. 1a.
  • a613 adherebat 2b1.
  • a614 nil 2b1.
  • a615 ei 2a.
  • a616 wambosiam 2a.
  • a617 Uestimentum laneum de quo Ducange, s. u. Gambeso.
  • a618 pilium 2b1.
  • a619 multa 2a.
  • a620 lintheamini 2ab1.
  • a621 ita et 2a.
  • a622 a 2a.
  • a623 (g. s.) s. g. 2ab1.
  • a624 (e. s.) eadem 2ab1.
  • a625 nimis 2a; minis 2b1, delet. a corr.
  • a626 noctis add. 2ab1.
  • a627 caueribus 1a ante corr.
  • a628 fortasse 2ab1.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para