Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER II

8. Quod corpus eius ad cenobium Bergense delatum est.

Mane martiris corpus currui imponentes, cum illud deducerent, plures ex familia episcopi, qui timore mortis dispersi fuerant, deducentibus sociati sunt. Uenientibus eisa629 ad nouum castrum, quod ipse beatus episcopus de propris expensis edificauerata630 , cum intrare uellent, uta631 ibi corpus lauarent et componerent, negatus est eis introitus timore, ut estimo, Henrici nunc comitis de Montea632 . Quibus Randolfusa633 , prior tunc in Bergis, ante idem castrum occurrit; quo duce, ad monasterium festinatum est. Cumque propinquarent a634 monasterio, conuentus cum cruce et incenso exiens illis occurrit. Corpore sacro de curru in feretrum positoa635 , quidam de senioribus, Henricus nomine, nunc eiusdem monasterii prior, linteamena636 de capite martiris reuoluit, uultum eius cruentum atque confractum fratribus ostendens. Quo uiso, lacrimati sunt ualde, de tam dilecti patris morte et tali morte plurimum consternati. Specialiter enim dilexerat Bergense cenobiuma637 , utpote a suis proauis fundatum. Henricus uero, cum ob cruris sui infirmitatem in uno pede nutaret, cogitans beatum uirum a nocentibus innocenter occisum, occisi brachium nudum nuda manu tetigit et plena fide eandem benedictionem ad crus nudum transmittens, gradum pedis uacillantis roborauit. Nam, sicut ab eius orea638 nuper audiui, ipsa hora cepit leuius habere et gradatim proficere. Deinde cum uocibus lacrimosis corpus oratorio introferentes, eadem nocte quibusdam fratribus quedam mirifice uisiones de gloria martiris ostense sunt, in sompnis tamen. Postea cum magna diligencia ina639 cenobio corpus latum est et euisceratuma640 , mirra et sale conditum uestibusque sacerdotalibus decenter indutum. Eodem tempore, exceptis punctionibus paruis, quadraginta septem uulnera in martiris corpore numerata sunta641 ; nec hoc sine sacramento: quadragenarius numerus est penitencie, septenarius uero dona significata642 spiritualis gracie. Accepit ergoa643 Christi martir quadraginta septem uulnera in signum quod per cordis penitudinem et oris confessionem accepit septiformem gratiam Spiritus sancti, cuius dono perductus -[f° 658]- est ad gloriam martirii. Nulli dubium sit quin uera contricio et pura confessio peccata deleanta644 quoad culpam, satisfactio exterior penam, ita tamen si contricio fuerit insufficiensa645 . Et que satisfactio dignior et efficacior martirio? Nulla prorsus. Duo sunt per que plena fita646 remissio, mediante contricione, in adultis: baptismus aque et baptismus sanguinis. Utroque satisfecit Deo beatus Engelbertus. Quidquid enim macularum post primum contraxit, secundo, ut speramus, totum diluit. In omnibus siquidem membris, in quibus peccauerat, punitus est. Punitus est in capite multipliciter, sicut apparet in eius pillio, scilicet in uertice, in fronte eta647 occipite, in tymporibus, labiis et dentibus, et tam grauiter ut riuuli sanguinis inundantes et decurrentes fossas oculorum, aurium, narium orisque influerent et replerenta648 . Punitus est etiam in gutture eta649 colloa650 , in humeris et dorso, in pectore et corde, in cruribus et pedibus, ut cognoscas, lector, quali baptismo Christus in martire suo diluere dignatus sit quidquid culpe contraxerat superbiendo a651 , uidendo, audiendo, olfaciendo, gustando, cogitando, luxuriando, operando, tangendo, gradiendo siue aliis quibuscumque leuitatibus, omissionibus et negligenciis circa disciplinam. Sicut testis est magister Iohannes, abbas Sancti Trudonis, proposuerat ante mortem suam beatus martyr renunciare negociis regni et pro peccatis suis cruce signari atque personaliter transfretare. Nam circa illud tempus quo in episcopum electus est, signatus fuerata652 , sed propter necessitatem communem detentus, domino papa Honorio dispensante, pro se militesa653 misit cum sumptibus magnisa654 . Certe, certe non sine causa ad gloriam martirii peruenit. Nunc ad ea unde digressi sumus reuertamur.

Notes:
  • a629 illis 2ab1.
  • a630 Postquam castrum auorum Engelberti, quod haud procul Colonia ad Dunam flumen (Dhüne) aedificatum erat, anno 1133 datum erat monachis Cisterciensibus atque monasterium Sanctae Mariae de Berghe (postea Altenberg) erat factum, mox prope Solingam ad fluuium Wippere (Wupper) in alio monte (Neuenberg) conditum est a comitibus castrum alterum seu castrum nouum (Neuenburg, postea dictum Burg,) quod iam sedes gentis de Monte seu de Berge fuit. Cum autem illud noui montis castrum iam anno 1160 exstructum sit (cf. Lacomblet, Urkundenbuch, t. I, p. 277), liquet illud ab Engelberto aedificatum non esse, sed refectum et restitutum. Cf. W. Harless, Zur Geschichte uon Schloss Burg (Barmen, 1891), p. 5; Knipping, n. 536.
  • a631 om. 1a.
  • a632 Cf. supra, p. 648, annot. 4.
  • a633 Rudolphus 2a; Randolphus 2b1.
  • a634 appropinquarent 2ab1.
  • a635 (de c. in f. p.) in f. de c. deposito 2ab1.
  • a636 lintteamen 1a; lintheamen 2ab1.
  • a637 (B. c.) c. B. 2a.
  • a638 (e. o.) o. e. 2a.
  • a639 eodem add. 2a.
  • a640 Cf. infra, l. III, c. 41bis.
  • a641 Cf. supra, p. 641, annot 6.
  • a642 (d. s.) s. d. 2ab1.
  • a643 igitur 2ab1.
  • a644 om. 2ab1.
  • a645 sufficiens 2b1.
  • a646 (p. f.) f. p. 2a.
  • a647 in add. 2a; in 2b1.
  • a648 implerent 2ab1.
  • a649 om. 2b.
  • a650 et add. 2b1.
  • a651 (superbiendo ... reuertamur) add. in marg. inf. 2a; om. 2b1.
  • a652 Cf. supra, p. 632, num. 26 extr.
  • a653 miles 1a m. pr.
  • a654 Id tamen non facile ab Honorio III impetrauit. Cf. Caesarius, Dial. mirac., III, 33 (ed. Strange, p. 154): Anno praeterito (1219?) cum dominus Engilbertus archiepiscopus Coloniensis decanum Hermannum et Godescalcum eius concanonicum direxisset ad curiam Romanam pro absolutione crucis ..., illi infecto negotio reuersi sunt. Eadem leguntur in Uita B. Simonis monachi Alnensis BHL. 7755 (cod. Bruxellensis, Bibl. Reg. 8965 – 8966, fol. 221).
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para