Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER II

De eo quod Colonie delatum cum merore tocius ciuitatis susceptum est, et a655 destructione turris Ualantiea656 .

Feria secunda pontificis corpus Coloniam deducitur et ad gradus ecclesie Sancte Dei Genitricis cum merore tocius ciuitatis suscipitur. Quantus illic tunca657 fuerit gemitus, dolor et planctus clericorum, clamor et ululatus ministerialium, plebis diuersi sexus et etatis uociferacio pastoris sui mortem deplorancium, probitatis eius insignia replicancium et Friderico mille mortes imprecancium, nullius uox dicere, nullius stilus describere sufficit. Preferebatur feretro camisia martiris sanguine purpurata, que ad compassionema658 mouit uniuersos. Nec mirum si Colonia tanto pastore uiduata planxit, quia ille erat maxima columpna ecclesiea659 , honor cleri, inter proceres regni famosissimus, patrie pater et, ut breuiter dicam, speciale decus sui temporis. Tam fidelis erat ecclesie sibi commisse ut tempore quodam uni ministerialium suorum diceret: “Non tu tam sollicitus es quomodo liberos tuos, quos unice diligis, heredites, quomodo ego sollicitora660 hereditare beatum Petrum et ecclesiam eius.” Rei publice tam utilis fuit, ut neque corpori neque expensis parceret, dummodo multis prodesset. Deportatur corpus martiris per ecclesiam Beate Uirginisa661 a662 cum lacrimis multis, cum crucibus et thuribulis, in domum Beati Petri ibique deponitur; cui multa beneficia per multos dies tama663 in missis quam in psalmis more christiano inpenduntur. Diu enim stabat in eadem ecclesiaa664 intumulatuma665 corpus, eo quod per futurum antistitem priores et ministeriales curie regie illud presentare cogitassent et de occisoribus eius conqueri; sicutia666 factum est. Nam propter hoc ipsuma667 corpus sacrum decoquentes et a carnibus ossa separantes a668 , ina669 turri antiqua et dissoluta, que est in fronte ecclesie contra meridiem, carnes sepelierunt, ossa uero in scrinio sunt reposita. Et sicut testantur qui aderant, ita martiris caluaria gladiis cedencium confracta fuerata670 et comminuta ut, de caldario corpore extracto, particulatim uix posset coniungi. Cum tristis rumor occisi pontificis ecclesiam perturbasset, dux Walerammusa671 dolorem super dolorem eius addens, tercia die occisionis, antequam corpus eius uenisset Coloniam, congregata milicia copiosa et multitudinea672 rusticorum, castrum Ualanciama673 , quod beatus uir ad munimentum terrea674 non procul a castro Rodensia675 cum maximis sumptibus edificauerata676 , absens obsedit et post paucos dies cum magno suorum tripudio deiecit. Nam propter episcopi interitum repentinum et Walerammi aduentum improuisum, qui in castro erant, eo quod copia uictualium, armorum et defensorum eis deessent, hostibus illuda677 reddiderunt. Walerammus autema678 , ut a facto excusare se a679 posset, sicut et fecit, personaliter adesse noluit, sed fratrem suum Gerarduma680 cum filio Walerammo ad destructionem castri direxit. Ad confusionem suam illud exstructum dicebat. Gerardus uero, qui in destructione castri plurimum feruebat, eodem die quo sollempne tricenarium castri constructoris agebatur, Colonie ipsea681 uitaa682 defunctus a683 per mortem ina684 Wasinberga685 sepelitur. Quem post quinque menses frater suus dux Walerammus secutus, eandem uiam uniuerse carnis ingressus est. Post cuius -[f° 659]- mortem duo filii eius, Walerammus iunior et comes Henricus, graui admodum infirmitate correpti, satis uexati sunt, nec adhuc plene conualuerunt. Causam uero mortis illoruma686 siue infirmitatis istorum Deus nouit.

Notes:
  • a655 de add. 2b1.
  • a656 Uallantie 2b1.
  • a657 (i. t.) t. i. 2ab1.
  • a658 passionem 1a m. pr.
  • a659 templi 2ab1.
  • a660 sollicitior 2b1.
  • a661 (e. B. U.) curiam episcopalem 2ab1.
  • a662 Id est per ecclesiam Beatae Mariae ad Gradus (cf. prima uerba capitis), quae ecclesiae maiori ad Sancti Petri quasi continens erat.
  • a663 om. 2a.
  • a664 (s. in e. e.) in e. e. s. 2ab1.
  • a665 in tumultam 2a.
  • a666 secuti 1a.
  • a667 om. 2ab1.
  • a668 (et a c. o. s.) carnes ab ossibus separauerunt et 2ab1.
  • a669 (in ... reposita) om. 2b1.
  • a670 fuerant 1a.
  • a671 Walramus 2a et ita porro.
  • a672 multitudo 2a.
  • a673 Ualantiam 2b1.
  • a674 (m. t.) t. m. 2b1.
  • a675 Rolduc seu Herzogenrath. De situ et nomine castri cf. Ernst, Histoire du Limbourg, t. IV, p. 50 – 51; t. VII (Annales Rodenses), p. 79, annot. 2, et secundum eum I. I. Michel, in Zeitschrift des Aachener Geschichtsuereins, t. II (1880), p. 176.
  • a676 Ueri est simillimum tunc conditum esse hoc castrum, postquam inter Walerammum et Engelbertum exortae erant contentiones de quibus supra, p. 634, num. 31. Cf. Knipping, n. 160.
  • a677 illis 2b1.
  • a678 om. 2ab1.
  • a679 (e. se) se e. 2ab1.
  • a680 de Horne. Cf. Reinerus Leodiensis (MG., Scr. t. XVI, p. 679, l. 53).
  • a681 ipsa 2a.
  • a682 uite 2b1.
  • a683 destructus 2ab1.
  • a684 om. 2b1.
  • a685 Wassinberch 2ab1.
  • a686 (C. u. m. i.) Cum u. m. i. causa 1a m. pr.; Cām u. m. i. causa 1a corr. al. m.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para