Caesarius Heisterbacensis, Vita, Passio et Miracula S. Engelberti

LIBER III

Incipita927 a928 prologus Cesarii in miracula domni Engelberti Coloniensis archiepiscopi eta929 martiris. Liber tercius.

Oculi Heli caligauerant et non poterat uidere lucernam Dei, antequam extingueretur.s930 Lucernam Dei esse eum cui diuinitus datum est Ecclesiam uerbo, scripto uel exemplo illuminare, Saluator, quia931 lux lucis et fons luminis est, in Euangelio ostendit, cum ait: Nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.s932 Quia beatus pontifex Engelbertus, cuius actus et passionem in duobus libellis pro modulo ingenii mei dudum explicaui, minus in usu habuit graciam predicandi siue sacras scripturas exponendi uel spiritualiter conuersandi, multoruma933 oculi in illius contemplacione caligauerant, uitam forinsecam in eo considerantes eta934 diuinam electionem, qua ab eterno predestinatus est, ignorantes; ata935 postquam per mortem carnis extinctus est, per lucem miraculorum declarata sunt opera eius meritoria, que sibi conquisierat operibus Deo notis, maxime, ut supradictum est, contricionea936 , confessione et pro iusticia sanguinis sui effusione. Cum heu! tristis rumor occisionis eius insonuisset, multi qui actus eius seculares nouerant, de salute eius desperantes, aiebant: “Heu! modo perdidit corpus et animam.” Audieranta937 enim quod a cognato suo Frederico comite occisus esset eo quod eum exhereditarea938 uellet. Unde necesse erat ut signa eum sequerentur. Signa enim non sunt de substantia sanctitatis, sed quedam indicia sanctitatis. Nec fuisset necesse domnum episcopum Engelbertum miraculis claruisse post mortem, si uite perfectioris fuisset ante mortem. Beatus Euergislusa939 et sanctus Agillolfusa940 Colonienses episcopi ambo a nocentibus innocenter occisia941 martirio coronati sunt; qui tamen post mortem paucis admodum signis claruerunta942 , quia non erat necesse ut post mortem commendarent miracula quos ante mortem commendarat uita sanctissima. Uoluit Dominus in martire suo demonstrare quantum ei placereta943 pro iusticia stare et ut occisoribus suis terrorem incuteret per miracula. Undea944 nobis de illo non est dolendum, sed quasi de martire gloriandum, quia, si causa martirem facit, sicut et facit, et ipse uere martir est. Martirii eius meritum duo commendant, uideliceta945 uindicta de inimicis eius et gracia sanitatum, quam cottidie exhibet de infirmis. De his miraculis ad iussionem successoris eius domni Henrici archipresulis aliqua scribere propono, et ea tantum que mihi a personis ueridicis sunt relata, siuea946 a uenerabili uiro Goswinoa947 , ecclesie Beati Petri canonico, ab ore eorum quos martir sanauit excepta. Preterea miracula magna et crebra fiunt in loco qui uocatur Giuelberga948 a949 , ubi occisus est, ut ibi spiritu, hic corpore presens esse non dubitetur.

Explicita950 prologus.
Notes:
  • a927 Prologus (Deest in 1a a*a**).
  • a928 (Incipit ... tercius) Liber tertius de miraculis eius. Prologus 2b2.
  • a929 (et m. L. t.) om. 2b1.
  • s930 I Reg. 3, 2 – 3.
  • a931 est add. 2a.
  • s932 Matt. 5, 15; cf. Luc. 11, 33.
  • a933 multorum ... considerantes) in 2ab1b2 omissa, accepi a Gelenio; cf. supra p. 629, num. 15.
  • a934 (et ... ignorantes) desunt apud Gelenium.
  • a935 ac 2b1b2.
  • a936 et add. 2a.
  • a937 audiant(ur) 2a.
  • a938 exheredare 2b1.
  • a939 Engelbertus 2a, Euergislus 2a corr. in marg.
  • a940 Agilolphus 2b1b2.
  • a941 sunt add. 2a.
  • a942 Ita Caesarius, utique rhetorice. Aliter scriptor Uitae S. Euergisli, c. 11 (Anal. Boll., t. VI, p. 197 – 98) et Uitae S. Agilolfi, num. 16 sqq. (Act. SS., Iul. t. II, p. 724).
  • a943 placeat 2ab.
  • a944 (Unde ... martir est) in 2ab1b2 omissa, accepi a Gelenio; cf. supra, p. 629, num. 15.
  • a945 de add. 2a.
  • a946 sicut 2b1.
  • a947 Goeswino 2b1.
  • a948 Giiuelberg 2b1b2; Giuelsberg Gelenius.
  • a949 Nunc Geuelsberg. Cf. supra, p. 656, annot. 4.
  • a950 (E. p.) om. 2b2.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para