Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Avaricia (100)

Nono est stulticie causativa.

Unde idem refert quod quidam imperator fuit qui convocavit omnes sapientes, voluit disputare que esset vita nobilior an pauperis an divitis avari. Licet autem omnes duodecim sapientes concorditer dixerunt quod vita pauperis, quilibet tamen probavit quam stultus sit avarus et quam perniciosa sit ejus vita.

Unde primus dixit quod avarus stulto illi est similis qui lambens credit satiari serens ut multiplicius eas sugat. Spine mentem dilacerantes sunt divitie ex quibus mel non sugitur sed dolores, quibus avarus non saciatur sed lambit eas tangendo et amando.

Secundus dixit quod similis erat illi stulto qui secum massa ferrea interfecit similiter et filios et parentes, amicos, socios et confessores. Hec massa ferrea sunt divitie et rapina, qua omnes interficiuntur avari et in crimine participes.

Tertius dixit quod erat similis illi stulto cujus domus succenditur, et licethabeat aquam ad extinguendum stipulam ad accendendam magis quaerit. Domus hec est conscientia, ignis cupiditas, aqua Dei gratia, stipule sunt honores: applica sicut vis.

Quartus dixit quod erat similis illi stulto qui per spinas et lutum transiens discalciavit se, plus volens pedum lesionem quam sotularium corruptionem. Sotulares sunt divitie, pedes amor Dei et proximi, spine et lutum sunt rapine, furtum, violencieet invidie, quibus homo potius elegit seipsum ledere, Deum et proximum quam temporalia dimittere.

Quintus dixit quod erat similis illi stulto qui credidit quod aqua maris est fluens sicut Jordanus preter ipsum quo sistunt et remanent ceteris pertransitis. Aque fluentes sunt divitie et honores, que non remanserunt cum hominibus mortuis, nec remanebunt nobiscum.

Sextus dixit quod erat similis illi stulto qui invitatus a rege comedens in vasis argenteis, credidit ea sibi perpetuo remanere et tamen omnibus in porta spoliatur. Vasa sunt divitie, comestio usus, invitator Deus.

Septimus dixit quod erat similis illi stulto quiex umbra arboris expectabat fructus futuros. Umbra divitie, fructus sacietas caritatis, redemptio peccatorum, subventio pauperum, emptio regni Dei.

Octavus dixit quod erat similis illi stulto qui ad querendum acum combussit cereum pulcerrimum. Cereus est ratio, lumen est sapientia que in bonitate excedit omnia luminaria celi, acus duricia corporis.

Nonus dixit quod erat similis illi stulto qui preelegit denarium fodiendo lutum quam florenum colligendo flores. Fodere lutum est congregare divitias cum omni periculo pro denario sustentationis vite, flores cogitationes sancte sunt, florenus amor Dei.

Decimus dixit quod erat similis illi stulto qui transiens inter predones onerat se pecunia, et coram judicem venturus portat in collo furtum commissum. Predones sunt mors, mundus et dyabolus.

Undecimus vero dixit quod avarus erat similis illi stulto qui de nocte vadens per loca periculosa et illaqueata fossatis plena, vult quod portetur sibi lumen retro, noluit autem ante se portaLumen est restitutio, fossatum mors, laquei accusationes omnium creaturarum. Quia vero divites nolunt restituere furata in vita sed post mortem, ideo merito comparantur.

Duodecimus dixit quod erat similis illi fatuo qui ingrediens bellum pedes portat armatos, caput vero discoopertum. Pedes sunt bona temporalia, ornamenta et armatura sunt vestes cibaria et hujusmodi, caput est mens sive ratio .

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para