Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Avaricia (101)

Item ad idem. Refert Barlaam quod fuit auceps qui cepit philomenam . Quam cum nollet dimittere data est ei vox et ait: "Quid tibi proficit me retinere? Nam de me ventrem tuum implere non poteris. Si me liberare volueris, consilia tibi dabo que si servaveris nunquam deficiat tibi bonum. ” Qui ex ejus loquela stupefactus promisit quod si consilia daret eam liberaret, cui avis: "Primum documentum est quod nunquam coneris ad impossibile. Secundum est quod de re perdita et irrecuperabili nunquam doleas. Tercium quod verbo incredibile nunquam credas. ” Que mox dimissa, voluit probare ejus sapientiam. Dixit: "O quam malum consilium habuisti ut me dimisisti ! nam in visceribus meis habeo margaritam preciosissimam et virtutis eximie in magnitudine excedens ovum struicionis. ” Quod ille audiens et dolens nitebatur eam capere arte et promissionibus, cui illa: "Nunc probavi te esse stultum, quia doles de re perdita et irrecuperabili. Item conaris me comprehendere cum non possis. Credidisti iterum verbo evidentissime falso. ” Et sic fugiens dimisit eum confusum.

Philomena est mundi prosperitas, venator avarus qui eam apprehendens tria hec dicta probat. Primum quod impossibile comprehendere non conetur ad plures habendas. Secundum ut non doleat de re irrecuperabili, et ideo quia divitie sunt labiles, eis perditis non est dolendum. Tercium quod non credat verbo incredibili. Ad quorum oppositum conatur avarus, scilicet divitiis, deliciis et honoribus saciari et in eis perpetuo vivere quod est impossibile. Item conantur contra secundum documentum quia de re perdita. Nam divitie ad hoc congregantur ut ad necessitatem expendantur. Item contra tercium peccant, quia cum prosperitas mundi dicit et promittat se habere margaritam, id est divitias dantes stabilitatem, dominium, securitatem, sacietatem, suavitatem, pulcritudinem et regni Dei acquisitionem et alia multa , tum econverso patet totum oppositum, et omnino sunt instabiles, dantes servitutem et vendentes Christum.

Indexed exemplum: TE019156
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para