Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Avaricia (108)

Itemadidem. Refert Josephus fabulam quod equus freno ornatus aureo et sella decora occurrit asino onusto ex parte altera venienti, qui quia fessus non dedit locum equo. Cui dixit equus:"Vix contineo tua viscera pedibus meis frangerem, quia contempsisti mihi cedere in via donec transissem. ” Ideo asellus miser ingenuit pre timore. Non multum post equus impetu currens corruptus est, et ideo cepit fimum portare, quem asellus in prato et pascuis agnoscens dixit ei: “Quid modo tibi profuerunt preterita ornamenta tua et indebita audacia, cum jam nobis similis factus es, portans fimum et alia vilia officia et rusticana exercens ?” Ad que equus seipsum agnoscens quod sibi non profuit.

Equus iste est dives ornatus diversis divitiis, deliciis, potestatibus et honoribus. Asinus est pauper qui ideo persequitur et contemnitur a divite; sed in morte erunt equales cum utrique fimum portant proprii cadaveris corporis .

Indexed exemplum: TE019164
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para