Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Baptismo (116)

Baptismus multa bona continue operatur.

Primo enim vivificat.

Unde legitur de beato Basilio quod cum ad mortem infirmaretur fuit visitatus a quodam judeo perito medico, qui prenosticans dixit eum mori oportere in solis occasu. Cui Basilius: "Quid tunc erit si tunc non moriar ?” Cui judeus: "Impossibile est domine. ” Tunc Basilius: "Quid si Deus usque ad sextam me vivificet ut tu per baptismum vivificeris ?” Cui judeus in hoc consensit. Cum autem in crastinum venisset ad Basilium, eum viventem reperit. Unde extunc Deum verum adoravit relicta perfidia, et surgens Basilius ecclesiam cum eo ingreditur et in nomine Domini baptisavit.

Indexed exemplum: TE019171
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para