Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Abstinentia (13)

Nono hostes superat.

Legitur in Historia Tripartita quod quidam draco pessimus devorabat homines nec per virtutem armorum vel hominum expelli poterat. Quod attendens quidam sanctus dixit: "Carissimi, virtus draconis non est fortior quam virtus demonis, sed virtus demonis expellitur per jejunium et orationem, et ideo affligamus carnem nostram et corpora nostra per jejunium ut Deus miseriatur nostri. ” Quod cum per decem dies fecisset, convocato universo populo dixit: "Ut omnes cognoscatis quanta sit virtus jejunii, volo ut omnes expuatis in pelvim. ” Tunc ipse accipiens sputa fecit circulum circa draconem, qui non valens egredi extunc mortuus est. Tunc ille sanctus cepit clamare et dicere: "Sicut virtus jejunii corporalis interfecit draconem hunc, sic virtus jejunii spiritualis expellit omnem virtutem et temptationem demonis. Non jejunetis ut demones qui nunquam comedunt sed voluntatem malam servant, nec jejunetis ut judei qui de die abstinent et de nocte crapulis et immundiciis vacant, sicut non medici qui ad salutem corporis tantum, non sicut avari qui conantur bursam implere. "

Indexed exemplum: TE014090
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para