Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Bello (142)

Bellum debet habere aliquas bonas conditiones.

Primo requiritur quod sit justum.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam habuit hereditatem valde dilectam, quam sibi abstulit fraudulentus et maliciosus. Dum autem negotium duceretur coram rege et litigarent ad invicem, ex precepto regis duo pugiles eliguntur, ut cujus virtus esset fortior illi hereditas donaretur. Cum igitur pugnarent ad invicem, pugil injuste alium precipitavit opprimens, tam diu eum tenuit ut putaretur mortuus. Cum autem pre dolore clamaret, justus respiciens suum pugilem sic oppressum cum dolore clamavit; cujus vocem subaudiens qui suus pugil credebatur mortuus elevans oculos, et aures adversari arripiens, versa vice eum sibi subjecit et vicit. Et restituta hereditate regi pauperi ad propria cum gaudio est reversus.

Hereditas illa est vita sanctorum, exhereditatus autem est homo viator, judex vero est Deus Pater, sed nequiciosus et malus adversarius est dyabolus, pugil hominis est Christus, pugil dyaboli concupiscentia; carnis Christus vulneratur, deprimitur et supponitur, sed tandem victor carnis efficitur et calcato peccato hominem restituit pristine libertati.

Notes:
  • Hebr. 11, 13
Indexed exemplum: TE019197
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para