Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Bello (148)

Quarto debet esse continuum.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quatuor reges moverunt bellum contra quinque. Cum ergo illi quinque optimas haberent civitates et fortitudinem summam in armis et in necessariis, et alii non possent intrare nisi per traditionem clavium, contra quatuor accesserunt ad bellum. Cum autem isti quatuor appropinquassent, isti miseri confidentes quod eis inclusis in civitate eos ibi occiderent, apertis portalibus eos intromiserunt. Sed isti quatuor tanquam discreti in portalibus steterunt quousque exercitus eorum fuisset ingressus, et bellantes continue depredati sunt civitatem.

Isti quatuor reges sunt vanitas, cupiditas, voluptas, et malignitas. Quinque reges sunt jejunium, devotio, disciplina, peregrinatio, elemosina et honesta conversatio, et habent omnes armaturas Dei et Spiritus Sancti. Sed proditor consilarius, scilicet presumptio, aperit portalia quinque sensuum, et stantibus quatuor regibus in eis introducunt omnes genus viciorum.

Indexed exemplum: TE019203
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para