Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Beneficiis (150)

Item ad idem. Legitur enim quod lupusconsiderando forefacta sua que fecerat, posuit se in quodam nemore ad agendum penitentiam. Oves autem hoc audientes mittebant sibi de lana sua pro vestibus et de lacte suo pro cibo, credentes quod propter abstinentiam non comederet carnes. Cum autem quadam die venissent ad visitandum eum, et laudassent multum ejus conversionem, ipse fraudulenter et quasi cum lacrimis petivit indulgentiam de omnibus forefactis suis. Cum accessisset ad unum arietem valde pinguem, incepit amplexari eum et dicere: "Multum placet mihi penitentia vestra et multum estis mihi gratus, ideo remanebitis mecum. ” Cum autem omnes reprehenderent eo quod esset in prejudicium sue religionis, respondit lupus: “ Ego sum nimis ad hoc ad petendum elemosinas, et ideo est necessarium ut istum arietem mecum retineam pro cibo. "

Lupus est perversus homo, qui simulat sanctitatem ut attingat ad copiosiorem predam.

Indexed exemplum: TE019205
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para