Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Blasphemia (155A)

Blasphemia inducit demonis dominationem, beneficiorum ecclesie privationem, Christi maledictionem, membrorum privationem, creaturarum persecutionem, mortis subitanie percussionem et eternam dampnationem. Primo inducit demonis dominationem. Fuit in episcopatu Pictagoricensi quidam penitens qui confessus accepit sacramentum altaris. De more veneto quadam die incepit ludere, et cum perdidisset omnia que habebat, dixit: "In despectu illius Domini quem accepi non est diu, ista perdidi !" Et vix loquela finita erat et ecce subito tota hostia integra de ore ejus exivit. Et alter hoc videns, capurium (sic) in terra projiciens, hostia supra cecidit. Et in contumelia alter mortuus est et a demonibus, videntibus circumstantibus, in infernum in corpore et anima est deportatus. Hostia autem reverenter accepta, ad ecclesiam est deportata. Et ille alter vendens omnia sua dedit pauperibus, monachorum vivens de elemosinis et finaliter dies suos bene finivit.

Indexed exemplum: TE020122
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para