Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Blasphemia (156)

Secundo inducit beneficiorum ecclesie privationem.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod dum quidam cum difficultate calciaret se, dixit quod isti sotulares essent facti in vituperium Dei quod dabat eos dyabolo. Cunque vellet ingredi ecclesiam ad audiendum missam, dyabolus retinebat eum per pedes. Cunque rediens ad seipsum et contereretur de blasphemia dicta misit ad sacerdotem ut posset confiteri. Tunc ille sanctus homo reprehendit eum sic dicens: "Fili maximum peccatum commisisti contra Deum, quia non in familia, non in principe, sed in domino et in patre. Abstines enim a maledictione gartionis et festina refrenare blasphemiam Dei. In signum ergo tue malicie discalcia te et projice sotulares extra !” Quibus projectis sine ulla difficultate ecclesiam intravit, et sotulares visi sunt per aerem a dyabolo differri.

Indexed exemplum: TE019212
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para