Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Caritate (171)

Caritas multa bona inducit in nobis. Primo ditat.

Narrator. Fuit quidam juvenis qui appetens divitias, accessit ad quendam sapientem qui nocte et die in quodam viridario sub arbore pulcerrima quiescebat. Cum ergo eum requisivisset quomodo posset ditari, respondit quod si posset habere unam bursam regis illius terre, tunc esset dives potentissimus, cui ille: "Quare hoc esset? Tunc sapiens respondens dixit : "Hec bursa carissime nunquam potest evacuari thesauris, et illi thesauri nunquam perduntur, sed in se continent omnem virtutem; et quicquid rex habet in illa posuit, nec potest haberi per aliquam pecuniam quin homo partem habeat habendo hanc bursam. " Cum igitur ille quereret per quem modum posset haberi, respondit quod invitando et hospitando regem, qui summe est benignus in tuo hospicio, et absque dubio habebis hanc bursam.

Hic sapiens est Spiritus Sanctus, viridarium est plenitudo gratie, arbor bonitas, juvenis pauper est homo. Bursa autem est caritas in qua est thesaurus optimus tutissimus et copiosissimus, et in se omnem virtutem et donum continet. Omnia bona aliorum facit sua, et habet lucrum omnium que fiunt in ecclesia. Ea habita hominem Deus habet econverso.

Indexed exemplum: TE019226
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para