Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Caritate (173)

Tercio demonem fugat.

Legitur quod fuit quidam demoniacus gravatus mirabili modo a quodam demone . Cum enim fuisset adductus quidam sanctus homo ad expellendum eum dixit ut in virtute caritatis Christi exiret. Cum enim interrogasset quare sic festinanter exisset, respondit demon: "Exivi tam cito quia vidi in eo quod plus odio scilicet caritatem, quia non timeo castitatem cum sim virgo, non abstinentiam quia nunquam comedi, non distributionem rerum quia hanc facio, sed caritatem perfectam cujus nomen summe abhorro et quia iste sanctus vir eam portat perfecte, ideo statim exivi. " Tunc dyabolus incepit clamare : "O ceci quare non vidistis ramum pulcerrimum quem portat iste cum quatuor floribus sine quibus non potestis salvari ?"Et statim evanuit. Tunc vir exponens dictum demonis dixit : "Carrissimi, iste ramus est caritas et amor Dei. Primus flos est non diligere quod non debet diligi. Secundus est diligere quod debet diligi. Tercius est non equaliter diligere quod est minus et amplius diligendum. Quartus egaliter diligere quod non est minus vel amplius diligendum, sine quibus homo non potest beatificari. "

Indexed exemplum: TE019228
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para