Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Caritate (175)

Quinto conservat.

Legitur quod semel regi Syrie fuit quoddam unguentum preciosum presentatum. Tunc vocatis sapientibus interrogavit in quo vase perfectius et nobilius custodiri possit. Hoc unguentum sanabat lepram et omne genus apostematis et ulceris quod exterius apparebat, et omnem humorem venenosum de interioribus ad exteriora trahebat. Tunc fuit sententia potior unius quod fieret vas de lapide adamantino in quo servaretur, nam illud vas non frangitur nec dissoluitur igne sicut aurum, argentum, vitrum et cristallus. Non frangitur malleo sicut vas alabastri marmoris et ligni, nec lapide, nec ferro, nec casu frangi potest et effundi unguentum. Cumque hoc regi placuisset in illo fuit positum tanquam in excellentiori.

Iste rex est Deus Pater, hoc unguentum est meritum sanguinis et Passionis Christi , vel gratia quod omnem corruptionem peccati curat, et interiorem morbum anime ad perfectam penitentiam deducit. Aliqui autem dixerunt quod istud unguentum optime conservaretur in vase cristallino justicie, aliqui in vase vitreo virginitatis, aliqui in vase alabastrino temperantie, aliqui in vase marmoreo prudentie, aliqui in vase ligneo humilitatis. Sed Spiritus Sanctus dicit quod in vase adamantino caritatis optime conservaretur, quia non timet malleum peccati, nec corruptionem invidie, ignem ire, ferrum avaricie, lapidem ambitionis, lignum proprie exaltationis, casum vindicative cogitationis nec liquorem calidum inhonestatis.

Indexed exemplum: TE019230
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para