Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Caritate (178)

Octavo placat.

Legitur in Historia romanorum quod cum quidam imperator prohibuisset sub pena mortis tactum cujusdam ymaginis, et filius suus illam penam incurrisset, omnino voluit ut interficeretur. Cum enim ad preces populi mitigata fuisset sententia, et pena exilii super juvenem fuisset inducta, hoc attendens mater psittacum avem, id est papagay, sic nutrivit et sic ad loquendum informavit, ut continue in presentia imperatoris clamaret : "O imperator parce filio tuo probissimo, et reduc eum ad consortium romanorum !"Qui placatus ex dulcedine avis, filium cum honore reduxit.

Imperator est Deus Pater, ymago prohibita in tactu est appetitus equalitatis sue sapientie, filius tangens est homo, quare morte et exilio damnatus, domina mater nostra est caritas que si nutrivit Dei Filium in gaba nostre humanitatis ut continue clamat ad patrem dicens : "Pater ignosce eis quia nesciunt quid faciunt. ” Ad cujus vocem Deus Pater placatus nos revocet ad consortium angelorum.

Notes:
  • Luc 23, 34
Indexed exemplum: TE019233
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para