Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Castitate (183)

Quarto castitas est consolativa.

Unde legitur in Hystoria romanorum quod rome fuit quedam honesta mulier Macidiana nomine mater sancti Clementis, et quia Macidiana erat pulcerrima et decora nimis, fuit sollicitata per fratrem viri sui ad actum immundum. Quod Macidiana rennuens, ne materiam scandali prestaret finxit se vidisse somnium ut per aliquod tempus posset se absentare a terra; unde viro suo sic dixit : "Apparuit mihi juvenis splendidissimus et precepit quod cum duobus filiis meis Faustino et Fausto hanc terram dimittam, alioquin subito moreremur. ” Tunc maritus credulus sensit uxori et eam cum magna comitiva misit Athenas retento Clemente. Navigantibus illis navis frangitur et mater amissis filiis, quos submersos credidit, super quandam rupem evasit, et in vicina terra habitans, paralitica est effecta pre dolore filiorum habito. Tandem maritus suus post annum nuncios misit Athenas, et nullos de uxore et filiis rumores audiens, dimisso Clemente sub custodia tutoris, navem ascendit, et discurrens per . XX. annos de uxore et de filiis rumores non potuit audire. Iterum Clemens beato Petro adhesit, qui sex annorum erat quando ejus pater recesserat, et narrans Petro quid patri et matri et fratribus accidisset flevit Petrus. Cum autem discurrendo pro predicationis officio Petrus et Clemens venerunt ad locum ubi erat Macidiana mater Clementis, et eam fuisset Petrus intuitus facta benedictione curavit, et accepta per manum dicebat : "Veni et ostendam tibi Clementem filium tuum. ” Clemens previdit Petrum mulieris manuum tenentem : ridere cepit, sed mox illa dimisso Petro ruit super collum filii et crebris osculis cepit amplexari. Quam ille tanquam insanientem mulierem repellebat. Cui Petrus : "Quid agis, o fili Clemens, noli repellere matrem tuam !"Quod cum Clemens audisset lacrimis perfusus super matrem cecidit et eam recognoscere cepit. Dum autem duo discipuli Petrum requirerent que esset illa mulier, respondit Clemens : "Mater mea est. ” Petro autem narrante totum rei processum, inventum est quod illi duo discipuli erant Faustinus et Faustus, etiam cum gaudio honoraverunt matrem. Tandem Deo ordinante pater eorum reperitur, et sic in sanctitate perfecta et consolatione Deo perfectissime servierunt.

Notes:
  • Saint Clément pape de 88 à 97.
Indexed exemplum: TE019237
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para