Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Clerico (190)

Secundo debet esse studiosus.

refert Valerius quod Athenis fuerunt septem sapientes. Primus vocabatur Solonius, qui tantum nitebatur ad habendam sapienciam ut dum infirmaretur et esset in periculo mortis, audivit aliquos de sciencia colloquentes. Qui hoc advertens dum caput verteret et paululum erigeret, dixerunt astantes si aliquo indigeret, respondit : "Nihil sed ideo elevavi caput ut cum didicero hoc de quo disputatis letus moriar. ”

Secundus sapiens vocabatur Yaspenus, et iste in foribus scolarum suarum depinxit sapienciam tenentem in manu archam auream et porrigentem eam pauperi, et erat supercriptio illius ymaginis ista: "Nulli dabitur thesaurus indeficiens nisi obliviscendo pulverem amet scienciam non perituram per mortem. "

Tercius dixit : "Sciencia est splendor luminis irradicativa erroris. " Et ideo quandocunque legebat candelabrum aureum XII brachiorum ante eum stabat, et in capite cujusdam brachii erant XII insignes et fulgidi lapides preciosi denotantes et continentes XII sciencie fructus.

Quartus dixit quod sciencia erat mundicie conservativa et doctrix ac repressiva passionum mentis, et idcirco in foribus sue scole rosarium erat depinctum, cujus flores immarcessibiles apparebant. Quintus dixit quod sciencia erat honoris sublevativa, et servitutis annulativa, et in signum hujus in facie suarum scolarum pendebat corona aurea miris operibus fabricata. Sextus dixit quod erat contemptiva doloris et gaudii amplexativa, et idcirco in foribus scolarum suarum erat statera enea in multis figuris que habebat duo capita : unum argenteum et aliud aureum, videbatur habere opposita respiciencia. Septimus dixit quod erat justicie fundativa et virtutum generativa. Et idcirco in foribus scolarum suarum liber pendebat, cujus postes erant eburnee foris et intus stellate.

Notes:
  • Solon (640-559 avant Jésus-Christ) Homme politique athénien qui donna une constitution à la cité d'Athènes.
Indexed exemplum: TE019245
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para